Tommaso Campanella, Lettere, n. 146
A PIERRE SÉGUIER, GRAN CANCELLIERE DI FRANCIA,
IN PARIGI
Parigi, 13 settembre 1636
Excellentissime domine,
non desinam rogare te, sicut hucusque feci trinis epistolis irrito conatu,
quia saltem, ut iubet Evangelium, dabis mihi, vel per importunitatem, regiae
protectionis Romae et hic promissam
dexteram. Non peto, domine, ut culpam
aliquam defendas, sed ab iniuria et calumniis et dolis redimas me. Famulus
meus, qui mihi ab Italia hucusque in tribulationibus et persecutionibus fideliter
mihi servivit, adhuc ingredi prohibetur
fictas ob suspiciones, in obsequium
persecutoris Romani, cuius epistolas tibi atque domino de La Chambre
ostendi;
non possum illum amplius alere foris, quoniam regiae pecuniae contra
praeceptum Regis et Cardinalis mihi ablatae fuerunt.
Vivo in miseria et mendicitate
multa, et si quam emendicatam habeo monetam, dilapidari oportet per
alios, quae per
fidelem manum famuli mei servabatur. Quod, si te non movit
deprecatio mea et vox ad te clamantis, moveat quaeso Regis
piissimi fidelis promissio,
ad quem oportebit me scribere, si tu mihi defueris: moveat Hispanorum
et Carreistarum
improperatio, dicentium: – Ubi est refugium eius? –
Nunquid in visceribus Galliae inimica manus, sinuosa fraus coram
oculis tuis
doloribus me conficiet? Iube igitur per idoneum nuntium abs te, ut persecutor
Hispanisatus desistat, nec
dilatabis de die in diem afflictiones meas. Valeat et
mihi, sicut et multis, probitatis ac verbi tui fidelitas. Scripsi
opusculum an debeat
pax cum Hispanis acceptari; non mitto, veritus ne forte ad te meae non
perveniant literae. Hae
tamen accipies a fidelissima manu. Significa ergo quid
velis faciam. Interim rogabo Deum, ut te ad mihi auxiliandum
celeriter impellat,
ac revertentem cum victoria exultantem revideam. Vale.
Parisiis, die 13 septembris 1636
servus humillimus et corde addictissimus
F. T. Campanella