Tommaso Campanella, Lettere, n. 18
A GASPARE SCIOPPIO IN NAPOLI
Napoli, 6 maggio 1607
Ad diem 6 maii, anno 1607.
… Si porrigas Pontifici literas, non malum puto. Si de miraculis, quae
polliceor, riserit, dicito me «habere
fidem quantum sinapis granum» et
non ad gloriam meam, sed ad Evangelii veritatem per me illa esse patefacienda,
non
patranda. Deus «facit mirabilia solus». Item pro comperto habeas
praedicesque cupio coram Papa et Cardinalibus me
propalaturum
huiusmodi prodigia, et digito ostensurum haec et arcana Dei et naturae
tot tantaque, tantoque spiritu,
ut confidam et Persartum et Indorum et
Maurorum et Hebraeorum et haereticorum multitudinem ad fidem Christi
repente
convolaturos. Ego enim leges gentium omnes novi et quid in hac re
sentiant; item omnes scriptores praefatarum nationum
huiusmodi coelestia
portenta admirari, nescire autem causas, sed non causas pro causis reddere
et principia petere;
et quasi coniurasse philosophos et astronomos ad Evangelium
occultandum turpiter et iniuste.
Cum autem haec ego patefecero ex sensibus et observantiis Gentilium
primo, videlicet Archimedis, Timocharis, Abrachis,
Dionysii, Plinii, Columellae,
Menelai, Hipparchi, Ptolemaei et Chaldaeorum, item Eudoxi
et Calippi et Metonis,
Philolai, Pythagorae, Platonis, Aristarchi; ex Arabum
mathematicorum secundo, videlicet Albategnii – hic vocatur
Macomethus
Arateus – et Thebit, Alphraganii, Abenragel Haly expositoris,
Albumassaris, Dorothei, Vitellii; tertio ex
observantiis Iudaeorum
Prophatii et Levi; item et Christianorum Alphonsi regis, Arzachelis Hispani,
N[icolai]
Copernici, Reinoldi, Vuerneri, Pighii, Augustini Riccii
et Beneventani et Petri de Aliaco, aliorumque multorum
haereticorum.
Adde bracmanorum et Iaponensium et Chinensium et Catainorum
et Persarum praesentes admirationes,
ignorantium quo pacto haec
acciderint: veluti reges Chaldaei tempore Ezechiae, admirati de portento
viso in sole,
miserunt nuncios ad sciscitandum. Et si Iudaea tunc sapientes
habuisset viros, propagatores fidei multum profecissent; sed
nec Isaias extra Iudaeam id praedicavit, quoniam non venerat tempus
promulgandi fidem: fides enim Hebraeorum erat
sub paedagogia et umbris
et tutelis.
Ego autem cogito librum contra leges gentium edere, et veritatem
Evangelii in coelo nunc ostendere, et
sapientes nationum ad admirationem
redigere; insultabo legibus eorum et ostendam vera quae praedixit David:
«Annunciabitur Domino generatio ventura, et annunciabunt coeli iustitiam
eius». Nam post haec signa cadet Antichristus et
renovabitur alleluia in
Ecclesia in tranquillitate aurei innocentisque saeculi. Et ideo credo nunc
in me adimpleri
quod scriptum est: «Dominus de Coelo in terram adspexit,
ut audiret gemitus compeditorum et solveret filios interemptorum,
ut annuncient
in Sion nomen Domini et laudem eius in Ierusalem, in convenendo
populos in unum et reges». Et quod
sequitur: «Respondit ei in via virtutis
suae: paucitatem dierum» etc. Et deinde ipsa renovatio ostenditur:
«Tu in
principio terram fundasti et opera manuum tuarum sunt coeli: ipsi
peribunt, et sicut vestimentum veterascent, et mutabis
eos et mutabuntur».
Ecce «coelum novum et terram novam», et exustionem terrae postmodum
oriri, et ea quae sequuntur;
nam nequeo scribere cuncta. Vellem
potius loqui et Apocalypsin tibi aperire, saltem ut videam an probetur iudicium
meum, quod nutu Dei intelligere videor. Et quidern facillimum erit
ostendere Christum esse primam Rationem et omnes
homines, cum sint rationales,
illius fidei assensuros. Fiet enim decretum omnium nationum (ut
videbis ex Prognosticis meis), et consilium etiam infidelium, et omnium
erit sententia vivendum esse secundum
legem naturae. Perquiretur quae
sit haec: invenietur esse Christiana et sic «fiet unum ovile et unus pastor»,
nescio
an Romae vel Hierosolymis.
Ego autem ita Deo meo addictus sum, ex quo vidi mirabilia eius et angelos
et daemones, et passus sum multa, ut totus in
spiritum versus iam sim;
et si Romae per mensem praedicavero in plateis et in templis, credo Germanos
et Gallos
convolaturos sponte ad fidem absque fastidio tuo. Parum
enim profìcies, nisi Roma primo accipiat semina sanctae
renovationis, quae
iaciantur eo tempore quo Antichristus sua spargit. Et, nisi fallor, hinc ad viginti
tres annos
comparebit cornu illud «loquens ingentia», et tribus annis
cum dimidio durabit, et corruet, et statim Ecclesia
renovabitur. Venient
quidem Romam Germani tui sponte et quasi stupidi, quando audientur verba
Dei in libro quem
paro; sique ibo in Germaniam, in diebus decem convertam
Comitem palatinum Rheni et duos alios principes, qui saepe me
accersierunt, et doctores et scholasticos innumeros. Spero etiam me secundum
Evangelium victurum et discipulos
multos adducturum, ingenio et fide
pollentes. Et quidem tunc reformabitur clerus sponte, non per iudiciariam
potestatem, quia ipsi irrident et spernunt Epicureos reformatores. Habeo
etiam arcana naturae multa et medicinam
admirabilem, cui et fides hominum
addit vires (ideo saepe desperatas infirmatates curavi) et in omni genere
scientiarum nova et recondita ad alliciendos sapientes: hos autem sequitur
vulgus.
Aperi haec Pontifici et Cardinalibus. Praeterea, charissime, si habuerimus
fidem, transferemus montes:«Omnia possibilia sunt credenti». Vide librum
meum De magia super hoc verbo. Et certus sum Deum
confirmaturum.
praedicationem nostram miraculis et gratiis et donis suis. Nunquid ipse
non dixit: «Si fuerint tres
in nomine meo vel duo» etc., et: «Sunt verba
mea ut ignis et sicut petram conterens malleus»? Ideo, frater mihi
dulcissime,
in Deo spes nostra, et convertemus Germanos et Indos. Si in marsupio et
gloriola thesaurizabimus fidem
discipulorum, uti faciunt concionatores nostri,
erimus derisores et derisi a Deo et ab hominibus, et nihil proficiemus…