Tommaso Campanella, Lettere, n. 22

Precedente Successiva

A SERAFIN HENOT IN COLONIA

Napoli, 14 giugno 1607

Ad Seraphinum Henotum responsio de pestilentia Coloniensi obiter.

Didymus Squilla Desiderio Seraphino salutem.

Epistolis tuis seraphicis unaque Scioppii liberatoris mei, receptis hora
decima sexta diei in qua coelestem Servatoris magiam in sui corporis consecratione
contemplor, vixque perlectis respondere cogit tabellarius; et nisi
instrumenta ac sanitas pectoris capitisque deessent, satisfacerem, credo, desideriis
vestris. Non enim libenter amore superari me patior. Et vero quo
tandem modo fieri queat ut Germanis ego desim meis, praesertim Scioppii
familiaribus? Ac tandem Coloniensibus, Romanis quidem non minus ex virtute
quam ex origine nostris?

Ad rem. Pestilentia, cum communis sit morbus, communibus ex causis
ortum ducit: nimirum vel ex aquis vel ab aëre prave affectis, semper tamen
consentientibus astris. Quae ex aquis fit, facile curatur vino; et mutatis fontibus,
aliis nempe effossis denuo, vel purgatis iis, qui exstant, myrra, cinnamomo,
thure aliisque impositis attenuantibus, calefacientibus et saporem
novum addentibus: quod et Iehova Mosen ligno aromatico faciendum docuit.
Sed ut plurimum ex aëre laboramus. Constat sane homo ex vasis, nervis
nimirum, venis, arteriis, fibrisque et spinali medulla cerebroque, in quibus
spiritus inhabitat. Haec vasa ossibus haerent ac defenduntur; carnibus
vero proteguntur, ne calore frigoreque arescant contrahanturque, ac ut possint
duris haerere ossibus absque ruptionis periculo. Secundo, constat homo
ex humoribus: sanguine videlicet et aliis qui humores componentes non
sunt, sed sanguinis faeces, ut melancholia; aut spuma, ut cholera; aut serum,
ut urina; aut cruditas, ut flegma; aut unctuositas, ut adeps, medullaque vel
horum asseclae, uti sputum et multa pituitarum genera, quibus tamen ad
bonum utitur natura. Tertio, constat homo ex spiritibus, qui corpori per
sanguinem componuntur: ex tenuitate enim sanguinis ipsi gignuntur ac nutriuntur,
corpus vero ex crassitie eiusdem, variis concocta modis, prout
membrorum diversitas indiget.

Mens vero a Deo immissa per spiritum iungitur sanguini ac deinde universitari
humanae. Unius generis est spiritus nobis, non triplex, uti Galenististis
videtur. Habitat quidem in capite, ut in arce, et inde in genere nervoso
effunditur per corpus, illique sensum ac motum communicat. In corde
vero semper movet, necessitate tamen a prima Mente indita elevationi depressionique
ab inspirato aëre pulmonibus, ex quo et cor excitatur, vivificatur,
moveturque; non autem, ut frigescat, respiramus, sed ut incalescat, calorque
intro agatur et non exhalet, veluti follium usus ad ignem detinendum
carbonibus introque pellendum contra Aristotelem et Galenum demonstrat,
ut in nostris Physicis copiose demonstratum est. Hic idem spiritus omnia
regit vasa; quaedam semper movet quae suae refectioni semper sunt necessaria,
uti cor sanguinem in spiritus attenuans; et arterias propter idem, sed
alia via, ut alibi disputando vicimus. Hic spiritus procul dubio vere nutritur,
nam et sanguine nutritur quatenus in aëream transit substantiam. Inspiratio
ergo non modo prodest ad pulmonis motus et cordialis sanguinis vivificationem
et fuliginum expressionem, sed etiam ad spiritus universitatem,
quae cerebro insidet, alendam: ideoque famelicus vini vapore et carnium
odoribus statim refocillatur; et si spiritus modo esset, non etiam caro, cibo
crassiori nihil indigeret. Quin non modo aër cordi et cerebro communicatur,
sed et toti corpori: quod ideo evenit, quoniam ipsum innumeris poris
constat, sicuti omnia a calore constituta entia: nam calor, ut exhalet ad cognata
coelestia corpora, propriae originis memor, illos effingit aperitque.

Pestis ergo, quae in aëre fit, non afficit sanguinem aut vasa et statuam
humanam primo, sed spiritus ipsos. Itaque medicorum opera est fallax,
qui statim purgantia adhibent pharmaca et venas secant. Hoc nihil aliud
est quam curare non curanda, atque adeo subtrahere spiritibus sanguinis
alimentum et humorum sedes, ipsumque debiliorem reddere ac contra morbum
invalidum efficere. Sed, quoniam Galenus loquens de affectu pestilenti
iners videtur et deceptus, hoc tibi aperiendum duco. Aër vaporis foetidi
copia [afficitur] vel ex cadaveribus prodeunte, vel ex terra diu arefacta,
cui subito parva adventet pluvia, unde fuliginosos et faeculentos vapores
elevet, vel ventorum aliunde deferentium fumos pravos, praesertim ex combustis
sylvis deindeque madefactis, aut ex palustribus regionibus; saepe autem
eclipsis saturnina aut martialis ita solum aëremque afficit, ut talibus similem
vaporibus reddat aërem. Aër ergo, subiens cerebri cordisque ventriculos,
spiritum ipsum tenuissimum ac lucidissimum blandeque calidum sua
crassitie aggravat, crassumque reddit, et sua impuritate ac fuligine illius lucem
obnubilat obscuratque, et suo pravo calore calorem spiritus exsuperat
inque alienam immutat temperiem.

Haec ignorant medici: spiritus vero ita affectus iners redditur ac segnis
ad munera vitae; non enim potest sanguinem belle attenuare, nec fuliginibus
expurgare, aliaque excrementa ab eo in vasa sordida separare excernereque
ex arte, uti consueverat; et tunc sanguis in pravitatem actus erumpit aut in
inguinibus aut sub axillis aut prope aures, ubicumque nempe consuevit natura
faciles excrementis praebere vias: ibique in tumores agitur; ac tunc sectione
est opus. Sed nihil prodest sectio nec evacuatio, nisi spiritus, qui sunt
omnino in causa, roborentur. Hoc autem fit, si illis tenuitas et lux et calor
nativus restituantur: itidem et copia, nam imminuti iam sunt.

Ergo ante omnia vel civitatem curamus, vel singulos homines, vel nos
contra pestem praeparamus. Ad praeparandum ergo opus te, Seraphine,
iis adhibere remedia viis quibus ingreditur morbus, ori videlicet, naribus,
auribus ac deinde toti corpori, ut pori repleantur expulsivis remediis. Ergo
corpus lavabis vino generoso et aromaticis perunges oleis, altero vel tertio
quoque die; omnesque partes pellibus cooperies, praesertim caput, collum,
aures. Naribus vero aliquid bene olentis vel exterius vel interius compictum
deferes; et aures thure replebis, et cum mane surgis, theriacam sume ac
generosum vinum. Rusticis vero allium detur saepe; et omnes cibos tuos
odoriferis condies rebus; sintque ut plurimum arietum, vitulorum et gallinarum
carnes pingues, quibus flores addes farinae, macis et nucis moschatae,
et ipsum muscum et huiusmodi; nec desint cocta allia, nisi fastidis. Ex tuis
remediis, quae mihi consideranda mittis, primum laudo, quia non nihil rationale
videtur. Arsenicum attenuat aërem ambientem: quod vero cordi apponis,
parum prodest, quia non vias morbi respicit, sed terminos, et cordis
laesio quasi nulla est ad illam quae in capitis spiritibus primum fit. Curabis
vero homines sonis attenuando spiritum et laetitia et odoriferis et cibis, unde
lucidi, tenues et blandi gignantur spiritus ac robusti; remedia vero matutina
eructent aliquid quod ambientem immutet aërem: et ideo vinum et aromata
et allia praecepi. Verum nunquam homines alloquaris ex quibus ad te
ventus labatur. Sed, si aquilo spirat, esto tu ad orientem, ipse vero ad occidentem,
ut intermedius praetervolet aër: et contra aërem semper te munitum
esse opus.

Sed cura singulorum nil quasi prodest, nisi civitas ac regio curetur communisque
causa praecidatur: nam frustra gurgitem evacuas quo flumina
continuo illabuntur. Ergo audi. Mane, vesperi ac meridie omnes simul exsurgant
cives, et tubis, tympanis et campanis simul per horam personent;
et in quolibet viculo ac domate fiant ignes ingentes, qui attenuent aërem,
qui perpetuo nutriantur, ac praesertim ex lignis odoriferis, lauris scilicet,
thymo, myrtis, iunipero et huiusmodi. Praeterea in quolibet vico et colle
et via crebrae suspendantur campanae, quae quidem prius ex fluoribus thuris,
croci, myrrae et aliorum aromatum interius exteriusque perungantur,
deinde exsiccentur ut crustula remaneat, deinde pulsentur semper vel saepissime.
Similiter et tubae perungantur ac omnia denique instrumenta aërem
ventilantia. Nulla quidem magia, nisi huiusmodi ignium et sonorum,
aëri prodest, quibus lux, calor et tenuitas pristina restituantur. Incendantur
et cortices lemonum et malorum Punicorum et appiorum et huiusmodi.
Praeterea supplicationes publicae fiant continuo, et quilibet civis personet
quopiam organo: hoc enim non modo a Deo gratiam impetrat, sed et a natura,
unde et Romani veteres his sacris expellebant pestes.

Nam animi hominum ipsique spiritus animales confidentiam adipiscuntur:
confidentia autem dat vires, quoniam est spiritus dilatatio et virtutis in
bonum tendentis iter. Ideo Avicenna ait: «Confidentia de bono medico sanat
aegrotum», et Galenus (De morbis non vulgaribus) mittit incurabiles ad
sacerdotes: «Nam facile, inquit, illis obediunt, et obedientia sanat». Sed
alias credit numen id agere, exemplo Christianorum permotus. At Ptolomaeus
putat morbos, quibus Iuppiter testificatur, humanis curari remediis;
quibus vero Venus, divinis, ut oraculis, incantationibus etc. Si tu significasses
mihi tempus pestilentiae, ego de coelo causas venatus, coelestes adhiberem
curas. Sed, quoniam hoc modo mihi notum est, hoc tempore grassari
pestem, arbitror, nisi cometes apparuerit, id evenisse ex eclipsi solari in
12 octobris 1605, cuius duratio fuit horis duabus cum dimidia; ergo effectus
eius progredietur usque ad duos annos dimidiumque. Non habeo ephemerides
ad figuram erigendam, unde sciam quod signum tum fuerit in Coloniensi
horoscopo, et praedicerem tibi finem mali et tempus vigoris et debilitatis
eius. Sed certo scias prope esse finem, si remedia adhibere ac aliunde
morbidos non recipere sciverint.

Colonia exordium habuit sub primo trigono Arietis, et Arieti subiacet
etiam ex natura regionis Germanicae. Eclipsis autem in Libra plurimum obfuit
et duae aliae simul: altera in Libra in diametro Arietis, altera vero in
Ariete: lunares dico. Et Saturnus in Sagittario post sinodon magnam illius
ac Iovis parum profuit. Sique Romae Libra dominatur, dupliciter obfuit
Coloniae Romanae, et ex regione et ex origine; adde et religione, quia horoscopus
est Servatoris nostri duodevigesimus Librae modo, tunc vero secundus,
ubi Spica et Arcturus testificantur: et magis ab Aquilone, quod solis
pravis obest. At hoc anno sub 25 februarii facta est synodus ecliptica in sexto
gradu Piscium, cuius Venus et Iuppiter magis principes interregesque
fuerunt et omnino repellunt decreta eclipsis letiferae Coloniensibus, in
qua Saturnus et Mercurius et Venus interregnarunt. Sed nihil disputare
ex voto mihi permittitur, quia nec tempus, nec valetudo, nec libri, nec spirituum
hilaritas adsunt, nisi mihi, uti Helisaeo, quis citharam pulset. Est
omnino, ne dubita, numen in homine ad curandos morbos et virtutes edendas.
Itaque, quamvis ego pharmaca praeberem arcana, nil vobis absque me
prodessent, quin irrisioni paterent. Ergo princeps vester curet me ad se accersendum;
et nisi curavero regionem prorsus, caussam non dico quin me
colonis ac rusticis lapidandum exhibeat etc.

Vale, domine, et iuva, cum possis, tui amatorem et Scioppii tui clientem.

Ex Caucaso, in cuius fossa in altitudinem viginti duorum graduum depressa,
humida et obscura, nullo meo merito, quartum iam annum amplius
compedibus vinctus detineor, ad diem 14 iunii anni 1607, ea ipsa hora
qua tuas accepi.

Precedente Successiva

Scheda informativa

Schede storico-bibliografiche