Tommaso Campanella, Lettere, n. 28

Precedente Successiva

A GASPARE SCIOPPIO IN ROMA

Napoli, luglio-agosto 1607

…In eo nihil haesites velim quod, cum Romam venero, manifestabuntur
universo terrarum orbi «signa in sole et luna et stellis»: et Aquilonares gregatim
ac raptim ad fidem sanctae Romanae Ecclesiae convolabunt, quamvis
in regiones eorum nos non transituri simus: quod tamen mirifice cupio,
cum ut tibi cumulatius satisfaciam, tum ut divae Brigitae meae sepulchrum
– namque vel ad Scandinaviam penetrabimus – visitare queam. Ipsa est
amor meus, ipsa me Christo reconciliavit, ipsa de nostris negotiis vaticinata
est, ipsa est Sibyllarum illustrissima et divinissima....

Precedente Successiva

Scheda informativa

Schede storico-bibliografiche