Tommaso Campanella, Lettere, n. 64
AL PADRE MARIN MERSENNE IN PARIGI
Napoli, 20 settembre 1624
Admodum reverendo Patri fratri Marino Merseno ordinis Minimorum,
theologo doctissimo, salutem plurimam.
Heri accessit ad me admodum reverendus Pater frater Antonius Rengolius,
quaeritans an tres epistolas admodum reverendae Paternitatis Tuae
praeteritis mensibus acceperim. Miratus sum atque
una gavisus: scripseram
enim ad illustrissimum comitem Castevillani, qui mihi nunciaverat quendam
Patrem ex ordine
sancti Francisci Paulani onus suscepisse edendorum
Metaphysicorum meorum, ut renunciaret quis qualis esset ille Pater, ut possim
meis epistolis
sollicitare et monere quae oportuisset. Sed nec ab ipso
Comite, nec a Patre Paulano deinde epistolium recepi ullum, et
quidem mirabar
valde contristabarque simul. Nunc laetor quidem, quod non amicorum
et patronorum secordia, sed
itineris iniuria aut tabellariorum infidelitate
ita accidisse intelligo. Obsecro igitur Praestantiam Tuam venerabilem, ut
dignetur scribere fideliori tramite, qualiter Pater Rengolius edixerit; et, si
adhuc prelo non data est prima Metaphysicae pars, expectetis a me correctiorem
illam et secundam tertiamque. Similiter et alios
commentarios, quorum
indicem ad Academiam Sorbonicam et ad illustrissimum Ligonensem
pridem trasmisi, puto te
habere; vel ut obtineas a Comite patrono meo te
etiam atque etiam rogo. Si quid aliud valeo, iubeas iubeo, meque tuarum
virtutum egregiarum amatorem esse intelligas; non enim in vulgare ingenium
veritatum mirificarum fulgor affulget,
qualis in tuo splendescere ac roborari
uti sol in puro crystallo mihi videre video. Vale, meque Domino virtutum
et
sancto Francisco conterraneo commendato.
Neapoli, die 20 septembris 1624.
Rescribe statim et per omnes tabellarios.
Meo nomine comiti Castelvillani salutem dices, omniaque quae ad
te scribo
communicabis etc.
di san Francesco di Paola, padrone osservandissimo. In Francia, a...