Tommaso Campanella, Lettere, n. 78
A PAPA URBANO VIII IN ROMA
Roma, 6 aprile 1629
Sanctissimo domino papae Urbano VIII, sapientiae divinae humanaeque
cultori eminentissimo.
«Iudicia Dei abyssus multa», cuius vix exigua stilla post temporum curricula
multa nobis mensuratur. Ex hoc
agnosco. Paulus V purgavit a socordia
et inscitia agendorum ingenium nostrum, dum ad hosce commentarios
pro nationum conversione me hortatur.
Gregorius XV illuminavit, quando
Congregationem de propaganda fide erexit, quasi docens cui muneri commentarius
de
reminiscentia nationum et reversione ad Deum destinabatur.
Tu vero, gloriosissime Pater, perficis, ut angelicae hierarchiae
triplex operatio
in te consummaretur, quando et me de faucibus Orci eripis et usum
commentariorum istorum, tuo iussu
typis mandatorum, ad Ecclesiae amplificationem
in tot mundo pandis. Quidquid autem ad tuos praedecessores
dixi, tibi
dicta video, interseroque legenda.
Haec, ad illos scripta, quis non admiretur in te et abs te completa, prudentissime
Urbane, eundemque esse spiritum trium?
Gaudet catholicus,
contristatur infidelis et viam suae conversionis subintrat. Quidquid a Paulo
et Gregorio petii, a
te, Urbane, ex altitudine iudicii incorruptae iustitiae, me
nullo examine dignum agnoscente, impetravi; et quidquid illis
obtuli, tibi
datur ad salutem gentium. «Ubi Spiritus, ibi libertas». Spiritus pro me in
Paulo incipit, in Gregorio
transit et in Urbano liberatore quiescit, a quo orbis
et Urbs scientiarum magnificationem, morum reformationem, Ecclesiae
roborationem, regni Christiani amplificationem infidelium conversionem
sperat et obtinet. Vale.
Romae, in aedibus Sanctae Mariae super Minervam, die 6 aprilis 1629.