Tommaso Campanella, Lettere, n. 35
A GASPARE SCIOPPIO IN ROMA
Napoli, 7 novembre 1609
  F[rater] T[homas] C[ampanella] G[aspari] S[cioppio], angelo suo, salutem 
 plurimam dicit. 
Accepi quod cupis a Seraphino atque intellexi, quod et ille admonet, a 
 me te responsum desiderare; non autem
            imperare mihi quid potes, vel quia 
 non putas te posse mihi libertatem parare, proindeque non vis a me erudiri, 
 ne
            qua species obligationis procurandi pro me suboriatur, vel forte non dignaris 
 miser quid iubere, quem suspiciosissimum
            esse ita dicis, ut nihil minus 
 sentiat quam te in librorum suorum splendore auxilia nancisci velle. 
 Quaecumque sint
            in causa, satis superius pro me fecisti; si ultra renuis, nemo 
 te coget. Equidem non patiar quodcunque potero par reddere
            tibi. Si 
 me ad Urbem transferri procuraveris, gratissimum erit, quoniam et facillimum 
 et sponte oblatum a patrono affirmas: caetera mihi curae erunt. Desinant 
 peiora ominari mihi Romae. Terra
            solem unum patitur facilius quam 
 duos. Si allocutus fuero principes, me diabolum fuisse audient, sed posse et 
            angelum fieri; et labores mei non erunt in derisum et devorationem alienorum, 
 veluti hic iacent. Melius est in matris
            Ecclesiae gremio mori, quam manibus 
 hostium belle nutriri. Hoc facias velim, nec dicas te non posse. Quidquid 
 enim
            adhuc professus es pro me patrasse, nugas reputabo. 
Redeamus ad Regem, credo haereticum: quod taces etc. Ais Regem deridere 
 catholicos scriptores in eo quod dicant post
            Antichristi ruinam usque 
 ad extremum iudicium dies quadraginta quinque intercessuros, quoniam 
 passim sacrae Literae
            post eius caedem statim iudicium intimant, cum 
«pax et securitas» ubique fuerit in maximo peccatorum cumulo et fidei
            deliquio. 
 Quod non foret, si post necem Antichristi quadraginta quinque dies 
 sequerentur quoniam, admonitae gentes
            ex illius caede, mox cunctae ad religionem 
 catholicam convolarent, et Christus inveniret fidem in terra et 
            sanctitatem, non autem peccata et infidelitatem. Hoc autem argumentum 
 magis contra Squillam militare sentis, nimirum
            asserentem post Antichristi 
 cladem effuturam monarchiam sanctorum: quod si tibi non satisfiet, irrisui 
Prophetales meos habebis. 
Respondeo, Regis argumentum esse ex ignorantia Scripturarum. Nec 
 enim scriptores recentiores deridendi sunt, nec ego. Non
            enim meam ita 
 sententiam deglutio, ut meliores cibos, si adessent intellectus mei stomachus 
 respuat. Nec de futuris
            absque revelatione comprobatissima licet quid 
 indubitatum asserere, dum fluctuant Patres et Scripturae multiplices habent
 sensus. Hoc unum dico: quod «iota unum aut unus apex non praeteribit a 
 Lege, donec omnia fiant». Quapropter, etsi
            tres evangelistae dicant post 
 tribulationes Antichristi appariturum signum hominis in coelo, non tamen 
 ex eis
            habetur contrarium eius quod Daniel scripsit in duodecimo: «Beatus 
 qui pervenit usque ad dies mille trecentos triginta
            quinque», et paulo ante 
 dixerat quod mille ducentos nonaginta durabit antichristiana desolatio. 
 Quin immo Matthaeus,
            Lucas et Marcus expresse dicunt post tribulationem 
 antichristianam affore solis et lunae et stellarum prodigia, et post
            prodigia 
 appariturum Filium hominis: ergo illa prodigia durabunt quadraginta quinque 
 dies, et nil errant catholici. 
Quod vero dicit Rex, tunc necessario futuram fidem in terra in gentibus 
 ab illa strage admonitis, nihil probat; etenim tres
            praenominati evangelistae 
 manifeste ponunt defectum fidei et charitatis ante adventum Antichristi et 
 in eodem
            tempore quo praedicatur Evangelium in toto mundo, ut patet 
 (Matth. 24). Ergo defectus fidei et charitatis, quae nunc est
            dum praedicatur 
 in Novo Orbe, est praeparatio ad suscipiendum Antichristum. Filius autem 
 hominis non inveniet fidem
            in terra, quoniam et paucos inveniet homines et 
 non erit fides publica, sed fideles in sylvis latitabunt et in montanis,
            ut prophetae 
 docent et Patres, et regna et provinciae et respublicae cum Antichristo 
 iam conspiraverant vel ipsi
            subiectae erant: in quadraginta quinque autem 
 diebus non poterit cultus divinus renovari et templa aedificari et fidei
 professio in regnis restitui, praesertim cum attoniti populi hac illac incerti 
 vagaturi sint, et monstruosa prodigia
            non sinant eos ad novam formam 
 Christianismi concurrere. Multi quoque, ad quos fama de caede Antichristi 
 non
            pervenit – in quadraginta quinque enim diebus totus orbis non implebitur 
 rumore eius, sed aliis aesitantibus, aliis
            credentibus Antichristo, aliis 
 paucissimis Christo, qui videlicet sunt adhuc in latibulis, aliis putantibus illa 
            prodigia significare Antichristum in Coelum sublimatum ea demittere – manebunt 
 in infidelitate sua etc. Quapropter animus
            haereticus et non veritatis 
 amator rationes Regis hasce admittet. Haec dixerim pro scriptoribus catholicis 
            recentioribus. 
Ego autem penetralia prophetarum perscrutatus et sanctorum dicta, arbitror 
 non modo regnum Christi futurum post Antichristi
            necem, sed et 
 multa secula duraturum: et tunc lux solis erit septemgemina, et lunae ut solis, 
 et erit generatio et
            aetas qualis in statu innocentiae, ut puer sit centum 
 annorum homo etc., quae Isaias canit; post hoc regnum exurget cauda
            Antichristi, 
 quae exprimitur per Gog et Magog, et corruet etc.; capita enim 
 septem cum Antichristo magno et
            pseudopropheta ante hoc regnun cadunt, 
 si recte legimus Apocalypsim et Ezechielem. Sed nostrates non distinguunt 
            caudam a capitibus: post haec erit in terra aliud praeparatorium descendente 
 Ierusalem coelesti ad nos; et post hoc
            transferetur etiam terrestris iam facta 
 coelestis in Coelum, quam secundo videt Iohannes super monte; et in hac 
            coelesti non erit lux solis et lunae et stellarum, ut in prima, sed ipse Agnus 
 Dei erit lucerna. Distingue tempora et
            concordabis Scripturas: et puta nec 
 iota praeteriturum quin fiat; et multa tacere tres evangelistas quae Iohanni 
            reservata sunt, teste Augustino, praeterea evangelistae loquuntur de excidio 
 Ierosolymorum sub Tito, tanquam de excidio
            sub Antichristo, quoniam 
 illud istius est typus. 
Et in nativitate Ecclesiae latebant progressus et fines eius, ut in semine 
 planta et rami et fructus: «Videbunt in quem
            transfixerunt»; dixit Zacharias. 
Hoc Iohannes in Evangelio de primo adventu interpretatur et in Apocalypsi
 de secundo, quare, si typos et postypos et trigonum in tetragono non 
 intelligis, et in exordiis latere fines, nihil
            percipies certi. Extorsit Bellarminus 
 dicta Danielis et Iohannis valde, loquendo de Gog etc.; Prophetales 
mei nunc usui esse possent. Dic, quaeso, Melchisedechi, ut eos sibi afferri 
 iubeat; forsan et ego simul transferar;
            item propediem mittam amicum et 
 patruelem, qui illum alloquantur de rebus meis et praesentent scripta 
 pro Ecclesia
            sancta. Nam, si vidisses De symptomatis mortis mundi per 
 ignem quid scripserim et Prophetales, forte adhuc me non neglexisses. Putas 
 nolle nos omnia ad te pervenire. Tace, tace, revertere ad
            cor, ibi me videbis; 
 expecto te propediem et habebis quidquid cupis a me. Cogita etiam 
 isthaec non posse calamo comprehendi;
            insunt enim innumerae quaestiones, 
 quibus si cunctis non satisfacio, tu dubiis semper agitaris; at, si praesens 
            aderis, cuncta simul componemus. Sententiam meam nolo melius explicare; 
 satis sit mihi quod intelligas quomodo quos
            suspicis scriptores ipse defendere 
 queam. Hodie 7 novembris accepi tuas ad Seraphinum datas sub 23 
 octobris et simul
            respondi; sed non video te meis quidquam rescribere, et 
 quidem multis. Deus testis esto, quod in simplicitate et veritate
            ad amicos 
 ambulo. Amen. 
Animadvertere iterum te oportet septem dies creationis, respondentes 
 septem millenariis mundi, ex rabinis et David et Petro
            apostolo, et septem 
 aetatibus synagogae, et septem aetatibus Ecclesiae expressis in septem Ecclesiis 
 Asiae, et
            septem sigillis et tubis et phialis, non totam comprehendere 
 prophetiam mysticam realem, distinctam a morali, sed adhuc
            remanere 
 octavam aetatem pro Ecclesia. Synagoga habet requiem in septima, ut exponit 
 Apostolus Ad
                Hebraeos, nam Christus in septima aetate illam deificavit, 
 dum incarnatus est. Sed Ecclesia in octava, et ideo«pro octava» multi psalmi 
 inscribuntur: et Ambrosius dicit spei nostrae octavam esse, nam septem 
 panes manducamus in
            terris cum turbis a Christo passis: et nuptiae Agni 
 erunt in terra post Antichristi caedem, sed coena in Coelo, si recte
            typum 
 Laodiceae intelligis, et Gregorii distinctionem de nuptiis et coena, et postrema 
 capita Apocalypsis. Haec
            dixerim, ne te fallant sigilla et tubae etc. 
 Pro defensione dictorum meorum fere nihil tetigi ad argumenta Regis, 
            quum non opus sit, quoniam tu non es defensurus Prophetales meos nunc, 
 sed alios scriptores: in Prophetalibus autem responsa non desunt et machinae 
 et muri et antemuralia et bombardae contra
            hostes. 
Mitte mihi librum Regis Angliae et ipse respondebo; forte ita poteris mihi 
 prodesse magis etc. 
Santa Brigida.
