Tommaso Campanella, Lettere, n. 120

Precedente Successiva

A PIERRE SÉGUIER, GUARDASIGILLI DI FRANCIA, IN PARIGI

Parigi, 31 maggio 1635

Illustrissime domine,

veni bis hesterna die ad te, praesentaturus nostrorum librorum exemplar
unum, ac simul collocuturus de spectantibus ex nostro ordine ad regni bonum:
occupationes tuae multae mihi aditum prohibuerunt. Paucis scribam,
quae proloqui pluribus optabam. Res politicae fere omnes per religiosos in
Italia et ubique tractantur. Putant enim principes sic tutius et secretius expediri;
Romae autem nonnisi per eos, maxime videlicet per Dominicanos, in
quorum manibus officia Sacri Palatii, Congregationes Sancti Officii et Indicis,
et consultationes Congregationum aliarum et principum et populorum
sunt. Curare ergo oportet eos habere pro nobis: sicuti Hispani, hoc introspicientes,
valde satagunt pro se.

Procul dubio Pater generalis Dominicanorum, frater Nicolaus Rodulfius,
Hispanus est; Hispanico spiritu afflatus ac nutritus, cardinalatum ab Hispanis
sperat – sicuti alter frater eius cardinalatum, alter marchionatum, alter,
qui nunc est a consiliis Proregis Neapolitani, pensiones multas ab Hispanis
obtinuerunt –, proptereaque omnes officiales sociosque Hispanos
habet. Et ego per vim, detecta fraude comiti de Bettunes, olim in Urbe oratori,
effeci ut Pater Gherardellus Gallus fieret unus ex sociis eius. At, ipso
mortuo, successit illico Pater Ciantes Hispanissimus. Utitur tamen Pater
generalis adhuc duobus Gallis idiotis conversis ad sui servitia vilissima; alitque
spe et promissis, ut sint exploratores subdoli contra Gallos in Urbe morantes,
quemadmodum dominus de Novallia expertus est.

Unde mirantur Romani technas illius, presertim quando, sunt iam anni
duo, accersitus e Gallia Pontificis iussu animoque privandi eum generalatu,
ferens epistolas e Gallia simul ac ex Hispania, ad quam fratrem Adrianum
socium propter hoc miserat, evasit malum sui deceptis utrinque commendatoribus.
Qua de re ore tenus multa dicam. Praeterea, quod consideres maxime
cupio, in singulis provinciis exaltat unum ex fratribus vafrum, simulatorem,
qui exploret annuncietque illi negotia fratrum et arcana regnorum ac
principum; proptereaque illi dat supra omnes potestatem, vel saltem super
unum conventum regiae civitatis, et independentiam ab omni superiore illius
regni; et si qua explorator iste committit facinora, remanent impunita,
cum sit exemptus omni obedientia: tum quia nemo audet usque Romam accusationem
mittere, nec potest tam a longe causam agitare, tum quia scit
Patrem generalem non admittere querelas contra suos, at potius persequi
vexareque accusatores, denunciatores videlicet pro falsis habere.

Sciat ergo dominus meus, quod in hac urbe regia pater Iohannes Baptista
Carreus est explorator et fratrum et aulicorum et arcanorum regni, quae
per tabellarios Generali abutenti ad Hispanorum utilitatem significat. Hic
est genere Allobrox, sub Sabaudo Duce natus, Hispanismo addictus, quippe
qui novitios fratres semper cathechizavit ad hispanismum. Sunt in hoc
conventu tres eius alumni testantes quod saepe dicebat eis: – Non est fides
catholica, non probitas, non scientia nisi in Hispania etc.; solus Rex Catholicus
substentat Ecclesiam; ite ad gymnasia Hispanorum etc. – Praeterea
hoc etiam tempore habet epistolas e Bruxellis, mittitque: est enim ibi quidam
alumnus ipsius, praefectus novitiatui a Patre generali propter hoc erecto,
favetque omnibus Hispanice sentientibus, unde etiam presbyterum nuper
suspendio necatum propter Bruxellanas litteras regno insidiosas fovit
atque a morte liberare conatus est, ut quidam fratres mihi narraverunt. Credo
etiam quod, tanquam explorator duplex, refert eminentissimo Cardinali
aliquid leve, ut tutius possit gravia Gallorum omnia rimari ac renunciare.
Omitto quae contra me Pater generalis per eum domino Cardinali, licet frustra,
suggessit obliquis epistolis, timens ne mihi fides praeberetur, eius Hispanismum
detecturo; etenim oratores omnes, Bettunes, Brassach, Cricchì
et Novalia, bene norunt quid ego et quid Pater generalis in Urbe sapiebamus
et quibus adhaerebamus partibus.

Sciendum praeterea, quod, quoniam nullum potest fieri malum nisi sub
specie boni, erexit pater Rodulfius novitiatum Lutetiae– ex quattuordecim
millibus libris argenteis ablatis contra legem a conventu Divae Annunciatae
reformatorum, nec ostendit dispensationem papae qua hoc fecit –, ut conventus
provinciae, quibus vetitum est recipere ad habitum religionis novos
fratres, ex alumnis reformatis in hoc novitiatu replerentur. At iste Carreus,
praefectus novitiatui, in tribus annis tres tantum novitios fecit, quorum unus
recessit ab eo, et quos apud se fratres habet, sunt fugitivi ex conventibus
reformationis Sancti Ludovici: quicunque enim ob crimen aliquid passi a
superioribus suis, vel timentes pati, ad Carreum confugiunt impunitatis
spe. Qui habet auctoritatem independentem ab omni superiori in Gallia
et solum Patrem generalem agnoscit, quapropter et reformatos deformat
passim et non reformatos annihilat, dum evacuat istorum conventus incessanter
et non replet, nec replere potest. Quoniam revera iste novitiatus est
figmentum politicum, non autem reformationis promotio; oportebat enim
in congregatione sancti Ludovici reformatorum optimorum alere centum
novitios in quatuor vel pluribus coenobiis, sicuti isti boni Patres consulebant,
et ex illis conventus non reformatorum replere : et non erigere unum
ex pecunia reformatorum contra reformatos, in quo Carreus sequestratus
ab eis et independens regnaret, possetque sic artem exploratoris exercere.

Vide, domine, quod fictitius est iste novitiatus etiam ex hoc, quod pater
Carreus manducat semper carnes, incedit in curru, nunquam surgit ad matutinum,
quae nulli, praelato presertim, conceduntur, nisi aegrotantibus, qui
non possunt habere officium super alios, si non possunt vitam communem
servare, sicut ipse fingit se non posse. Praeterea novitios una cum sacerdotibus
habitare permittit, novas ceremonias, novas tonsuras, novum cantum
inducit, obedientiam et praecepta superiorum sibi intimata rescindit, et
contra vere reformatos, a quibus per vim extraxit quattuordecim millia librarum
et saepe aliis eleemosynis fraudat, erexit quasi altare contra altare;
exploratores et exploratrices in palatia principum submittit; et tandem in
praemium tantorum facinorum factus est commissarius super conventum
probatissimorum ac doctissimorum Iacobistarum, vir indoctus omnino, cervicosus,
simulator, inobediens; unde coacti sunt Romam mittere petentes, si
reformatione indigent, alios illustres reformatores, sub quorum lumine possint
ambulare, non autem sub Carrei lucerna fumigante. Haec pro debito
meo intimasse satis.

Post scriptam, non missam, hanc, venit nuncius de clade Hispanorum in
Belgii confinio; laetatur Coelum et terra sperans libertatem Christianitatis
ab Imperio per Austriacos redacto in officinam haeresiarcharum et in peculium
Hispanismi ampliandi super cervices Ecclesiae et principum eius. Precor
Deum Sabaoth atque Regem, christum eius, ut tempus nullum nec latebra
detur pavidis hostibus, si hac anni quarta vultis Belgio potiri toto
– quidquid enim inter Tyrrhenum et Oceanum et inter Pyrenem et Rhenum
interiacet vestrum est, dicit veritas – atque ad maiores expeditiones arma
convertere. Cavete, quoniam Hispani occulto marte et procrastinato fiunt
victores, Galli aperto et celeri, quoniam illi astuti et timidi, hi fortes impetuosique;
quapropter plurima et quidquid petitis pollicebuntur, at solum domini
Treverensis restitutionem subito praestabunt, ut, dum robur Gallici creduli
exercitus per moras lentescit dissolviturque, ipsi dolos ad alienandum a vobis
principes populosque et auxilia procuranda exercere possint ac promissa irrita
facere, ut mos ipsorum est. Scripsi quae facienda hoc tempore esploranti
philosopho videntur viro, tum in Italia apud Pontificem, tum hinc. Nescio
an receperit eminentissimus Cardinalis Dux; qui, ut puto, accipit pro solidis
quae amor et fides mea dictat, quamvis inania essent. Cum revertentes «veneritis
in exultatione portantes manipulos» victoriae, colloquemur etc.

Vale in Domino, qui salvum facit Regem et exercitum eius, sicut incessanter
et instanter oramus. Amen.

Die 31 maii 1635.

Praestantiae tuae illustrissimae
fidelis servus obsequentissimus
Frater Thomas Campanella
Ordinis Praedicatorum
[a tergo] Illustrissimo Domino de Séguier, regiorum sigillorum custodi, patrono
observandissimo, in propria manu, cito, cito etc.

Precedente Successiva

Scheda informativa

Schede storico-bibliografiche