Tommaso Campanella, Lettere, n. 139
A UN GENTILUOMO FRANCESE IGNOTO IN PARIGI
Parigi, primavera del 1636
Domine,
adhuc tibi ad quaestiones multas responsum debeo, quod equidem persolvissem,
nisi valetudo et mendicitas animum deiicerent. Scriptum est in
proverbio Salomonis: «Calumnia conturbat sapientem et
perdet robur cordis
illius», magis autem si defensio non datur; nihilominus, conscius unde
veni, et quo vado, et cui
credidi, spe erigor, tibique abs te commendatus
respondeo. Quaerebas quae fortuna, quae virtus, quae rerum series
praesenti
incumbens saeculo Hispanis dominium praebet servatque, et quamdiu
servabit, et quem locum intra rerum
seriem Gallia tenet.
Dicam equidem aliquid, et maius aliquid interrogabo. Porro in occasu
saeculi sumus: nam, ex quo Sapientia Dei dixit:«Virtutes coelorum movebuntur»:
et «Erunt signa in sole, luna et stellis» etc., sol et planetae facti
sunt telluri
propinquiores fere centum et decem millibus milliaribus, sicut
excentricitatis diminutio, umbrae gnomonum, exustio soli
Australis et purgatio
Borealis [demonstrant], ita ut sic et tellus olim horrida fructificaret et
ingenia obtusa
superent.
2. Item, via solis et planetarum, quae ab aequatore ad tropicos spatiabatur
per viginti et tres gradus et quinquaginta et
duo minuta anno post Christum
130, quando scripsit Ptolomaeus, nunc ad viginti et tres gradus et viginti
et octo
minuta restricta sit.
3. Praeterea asterismi coelestes transivere de signo in signum, ita ut sydera
quae erant in Ariete nunc sunt in Tauro, et
quae in Tauro in Geminis,
et quae in Geminis in Cancro, et sic de caeteris: indicium transmigrationis
regnorum in
terra nostra.
4. Praeterea apogea et perigea per triginta et quattuor fere gradus migravere
retrorsum, quae omnia in priscis saeculis
aestimabantur immutabilia
immobiliaque, ex qua immobilitate Aristoteles concludebat mundi aeternitatem;
contra quem, contraque atheos suos asseclas praesentis temporis
prophetavit Petrus, apostolorum princeps,
dicens: «Venient in novissimis
diebus viri illusores iuxta propriam conscientiam ambulantes et dicentes:
– Ubi est
promissio adventus eius (scilicet Christi)? Ex quo dormierunt patres
omnia perseverant sicut ab initio creaturae»; contra
quos ego ostendo
quod non perseverant sicut ab initio creaturae. Nam, ex quo dixit Sapientia:
«Virtutes coelorum
movebuntur», factae sunt exorbitantiae excentricitatis,
obliquitatis, apogeorum, solstitiorum, aequinoctiorum: signa nempe
interitus
saeculi, lento quidem gradu, ut non innotescant nisi vigilantibus, sicut
praedixit Paulus apostolus, quod
non vigilantes «dies Domini sicut fur in
nocte comprehendat».
In his equidem multo tempore vigilavi, ostendique phaenomena isthaec
ex omnium astronomorum observationibus, qui bene
quidem vident, sed visorum
rationem ignorant, proptereaque petunt principium et reddunt causas
pro causis duplici
paralogismo, quoniam Primam negligunt Causam saeculi
vero rationem signare. Ex iis et de regnorum vicibus capi potest
coniectura non inepta, propter quam incidi in zelum Hispanorum superborum,
etiam fata sibi subiecta putantium. Cum
dominis autem tuis nec verbum
dicere adhuc mihi datum est. Quod dico casu ipsi norunt, nec dicere
audeo, fortunam
meam Cassandrae exemplo metitus. Verum, quoniam tam
curiose et humaniter me compellas, interrogabo prius unde fit ut
Hispania
per totum ambitum orbis fere regnet, Gallia vero vix intra proprios limites,
qui sunt Pyrenes, Rhenus,
Tyrrhenum mare et Oceanum: amplissimi quidem,
sed ex parte recisi et ex parte inclinati Hispanorum sortibus, cum tamen
contrarium evenire deberet. Nam numero, opibus, virtute militari et
armis Galli superiores sunt: si quidem alit
Gallia viginti hominum milliones,
Hispania vero vix tres, ad quos ex decem redacta est postquam in Italiam, in
Germaniam et in Novum Orbem suos accolas, dilatandi imperii causa, coepit
emittere, nec tamen artem scivit hispanizandi
nationes quemadmodum
Romani romanizabant, unde, crescentes imperio, minuuntur numero, perditionique
se ipsos parant.
Praeterea habet iam rex Gallorum in tributis viginti et septem fere milione
scutorum; Hispani vero, quamvis viginti
milliones habeant, nullos tamen
habent. Simulatque enim pecunia exacta apparet in gazophilacio, statim
evolat ad
foeneratores, ad milites et custodes regnorum, quae possidet
innumerabilia; item, ad alimenta comparanda, quae in Hispania
pauca sunt,
modicaque; imo, antequam exigantur, in manus creditorum perveniunt: siquidem
debet rex Hispanorum
Genuensibus sexaginta fere milliones aureorum
nummorum, et quotidie sub foenore accipit ab iis novam pecuniam,
urgente necessitate, suosque illis tradit vassallos decorticandos, et pro debito
aere, et pro foenore. Exemplum est regnum
Neapolitanum, quod quinque
milliones annuos regi Hispanorum pendere solebat, nunc autem quatuor
pendit Genuensibus, qui emerunt fiscalia, et unum regi, quod etiam
Genuenses exigunt pro foenore. Quapropter
omnia tributa eius haerent
in incerto alienorum et in pelagi infidelitate. Rex autem Gallorum tributa
sua habet
intra regnum suum omnia, et minoribus quidem ex gabellis et
exactionibus mitioribus.
Praeterea Gallia abundat panibus, vinis, carnibus, sale, lino, cannabe,
aliisque bonis terrae supra Hispaniam et omnia
regna sua, exhausta hisce
rebus et colonis et opificibus, qui erant Mauri et Iudaei in Hispania, iam
expulsi, et
accolae, in altero hemispherio iam deleti, in regnis vero Europaeis
valde diminuti, quasi ex decem ad duos. Igitur
praeclarum excessum
habent Galli in bonis terrae supra Hispanos.
Adde quod nec indigent extrahere pecuniam suam pro bonorum alienigenorum
emptione, sed undique congregant pro suorum
venditione.
Praeterea sunt Galli audaces et fortes, Hispani timidi et astuti: illorum
est regnum, istorum servitus.
Quaero igitur unde fit, quod in tanta superioritate et excessu opum, accolarum
et armorum non dominantur Galli extra
Galliam, sicut Hispani in
tanta inferioritate repositi.
Adde admirabilius hoc, quod Hispani habent regna et opes divisas, distantes
et dissipatas, Galli vero omnia intra suae
regionis terminos: et nihilominus
isti sunt inter se uniti minus quam illi.
Quapropter portentum et paradoxum videtur Hispanici excessus dominii
supra Gallicanum. Itaque, si Praestantia Tua, vel
alius quispiam, ad
quaestionem hanc respondere poterit, quam ego dissolvere nolo, omnibus
ipse tuis
interrogationibus satisfaciam.
Vale.