Tommaso Campanella, Lettere, n. 70
AL CARDINAL GABRIEL DE TREJO Y PANIAGUA
IN ROMA
Napoli, 1625
Illustrissimo ac reverendissimo domino Gabrieli sacrae Romanae Ecclesiae
cardinali de Trejo, patrono colendissimo,
salutem pluriman.
Quod multopere cupit Catholicorum Regum pietas, tuque, in sapientia
ac virtutibus Hispaniae iubar,
amplissime cardinalis de Trejo, ut Thomistarum
schola, praecipua pars catholicae sapientiae, et illustrissima sancti
Dominici
familia, qui est lux et flos mundi in Hispania natus auctusque, unde
per universum radios et odores
mirificentissimos emittit, in Deiparae Dominae
Nostrae incontaminata conceptione, post tot tantosque rumores, consentiat
communi ecclesiarum desiderio populorumque Christianorum gustui,
equidem tui percitus amore, Mendozisque meis
urgentibus, ipse ego
confeci. Sciebam enim, dum hoc controvertitur, Parthenopen, ubi ego
tui cupidissimus impedior,
te videre non posse. Nunc autem puto non invitos
condescensuros votis tuis, cum agnoverint et Thomam Caietanum
doctissimum,
et Ioannem Turrecrematensem solertissimum, aliosque ipsorum
proceres, ipsumque divum Thomam primitus
consentire: omniaque argumenta
contraria, non solum ab Ecclesia catholica, sed etiam ex decretis
Thomistarum, sed
insuper ab ipsa beata Virgine soluta iam esse, ex hoc
meo scripto animadverterint. Decebat quidem hoc ad Catholicum
transmitti
Regem, de cuius monarchiae essentia, augmentis et curis pro communi
scripseram salute (debent enim
quicumque ingenio manuque potentes ei,
qui nostrum curam gerit, instrumenta commoda sese adaptare). At, quoniam
nemo
te doctior, nemo potentior, nemo Catholicae Maiestati addictior
in Ecclesia vivit, utrumque arbitror me consequutum, cum
te adsequutus
fuero. Hoc initium sit operum tibi dicandorum, quorum indicem olim ad
te miseram cum fructum huius,
orbi Christiano desideratissimum, tu, princeps
dignus qui praeclarissima perficias, promulgaveris. Vale, catholicae
Ecclesiae
decus, musarumque praesidium Christianarum ad te undique confugientium,
vale.
Ordinis Praedicatorum,
servus humillimus.