Tommaso Campanella, Lettere, n. 16

Precedente Successiva

ALL’IMPERATORE RODOLFO II
D’AUSTRIA IN PRAGA

Napoli, fine di aprile - metà di maggio 1607

Serenissime ac invictissime Caesar,

cum dormirent Christiani, quibus «lumbos habere praecinctos ac lucernas
ardentes in manibus tenere, similesque servis expectantibus dominum
suum, donec revertatur a nuptiis» iussum est a Domino, ego, frater Thomas
Campanella ordinis Praedicatorum, tintinnabulum pulsare meum coepi
et faculam ad fumigantia candelabra accendenda erigere praetendentem.
Et ecce viri, ignorantiae sommo noctis huius tenebricosae sopiti, a suavi dormitione
deturbari conquesti sunt; magis autem qui citharas et lyras vocesque
molles ad alliciendum somnum stipendio praestabant; maxime vero qui lupina
fraude honores, bona corporis et animi, nedum exteriora rapiebant.
Omnes igitur in me miserum irruentes, inscitiae suae prorsus inscii, flagellaverunt,
deturpaverunt, sepelierunt tandem sub putenti, madida et obscurissima
fovea, ut ipsi queant Domino male dormire, sibi vero bene vigilare,
et «nisi quia Dominus erat in nobis, forte vivos deglutissent nos». Ego saepe
clamito, mirabilia et superbissima, sed verissima quidem, Regi Catholico
polliceor et Ecclesiae Dei, tantum ut me audiant secundum iura. Tantoque
magis ostruunt os.

Haec Caesarea ut videat Maiestas saepe Regi Catholico exhibita pro me,
sed per magistratus occultata, tanquam ab insano et haeretico promissa, iam
mitto. Cumque etiam per miracula de Coelo, non quidem meam patefacientia
innocentiam, sed Evangelii veritatem a sophistis et hypocritis reiectam,
quaecumque praedicaveram, confirmare vellem, ita sane ut Persarum, Indorum,
Maurorum et haereticorum, praesertim politicorum et Macchiavellistarum
mirabilis repentinaque conversio ad fidem Christi, primae Sapientiae
primaeque Rationis – ad quam omnes homines, cum omnes sint rationales,
venturos, ut oportet, propediem expecto – consequeretur; ipsi e contra
illudunt. Vellet audire quidem Pontifex et praelati multi, sed non audent,
ne forte displiceat Catholico; Catholicus autem prorsus ignorai uti
res se habeat. Nemo ipsius dignitatem fere aut eminentiam, et quam promisit
Dominus monarchiam sanctorum, illi optat, sed proprii marsupii gaudium
propriumque apud deceptum Regem decus. Aman, Seianus, Gainus
et huiusmodi innumeri ubique regnorum suorum grassantur.

Ego vero, qui plures pro eo conscripsi libros, quos et dominus Gaspar
Scioppius, qui philosophi et apostoli munus pro Germania subivit, pietate
quidem ac doctrina insignis, meritoque Austriacis charus, reddet Caesari
Christianorum: ego, inquam, rebellis sum, inimicus sum, quia adulator non
sum; praeripio illis «panem mendacii» et «mercedem iniquitatis»; si forte
Rex meos semel audiret libellos, aperiret oculos, quidve gerendum, quid cavendum
et quid immineat intelligeret. Prophetiae divinae humanaeque operam
dedi, arcana naturae perscrutatus sum, operum Dei explorator et temporis
huius speculator, uti prophetales et astrologici libelli testantur mei, et
naturales et metaphysici et theologici innumeri, quorum indicem Maiestas
Caesarea videat.

Video in specula positus, clementissime ac sapientissime, ut aiunt, Caesar,
ex quo dixit Dominus, Ratio incarnata nobis, Verbum aeternum nunquam
fallax: «Virtutes coelorum movebuntur» etc., «et erunt signa in sole
et luna et stellis» etc., universam coeli faciem immutatam, polos e suis evulsos
sedibus, boreales australes et contra factas esse stellas, aequinoctia, solstitia
nimis anticipari, ac spatii immensi situm, in quo mundus locatur, omnino
permutasse, apogea posterius etiam deambulasse, excentricitates immutasse,
planetas, in primisque solem, plusquam centum et decem millia
milliariorum telluri appropinquasse, obliquitatem vero diminutam esse:
semperque ita factum fuisse futurumque ut fiat; et longe aberrasse Copernicum,
qui aliquando reversiones pollicetur, magis vero Ptolomaeum, qui
stabilitatem promisit. Nec arbitror ante Messiae adventum ita isthaec sideribus
evenisse, quandoquidem tacent Chaldaei; Hipparchus vero primus ante
Messiam haec paululum nosse fertur: sed praeludia divinae Sapientiae
praecessisse absonum non est. Hoc vero prudens scio nequaquam anomalias
eumdem semper, quem describit Copernicus, servasse tenorem, nam
aliis temporibus aliter concitari tardarique huiusmodi motiones rationabile
est, quandoquidem vix unam in mille septingentis septendecim annis annotavit:
ex una autem quin omnes dignosci valeat incertum arbitror. Vidi praeterea
non undequinquaginta millibus, uti Alphonsus rex putavit, nec triginta
sex millibus, ut Ptolomaeus, nec viginti quinque millibus octingentis
sedecim, ut Copernicus, nec viginti tribus millibus circiter, ut Albategnius,
annis praecurrere universalem machinae rerum periodum. Nam et prisci
observatores aliter deprehendisse: ex Platonis decem millibus et ex consimilibus
Pythagoreorum fragmentis, et ex Indorum octo millibus, et rem secus
agi certum est, ut Deus, prout expedire videt, accelerare ac retinere motus
appareat; et quidem [in] Iosue et in portento Ezechiae exhibito, quod et
Chaldaei annotarunt, anomaliarum etiam anomalias cernere licet.

Ego autem multis apprime consideratis, nec orbes distinctos, nec excentricos,
nec epicyclos in coelo video, nec raptum, sed sidera amore circumferri,
prout Caesarea Maiestas in tertio libro De sensu rerum intueri poterit
tantillum; nam quatuor libros exaravi ad defensionem Evangelii contra
astronomos ac Peripateticos causasque naturales phaenomenorum ostendi,
simulque symptomata senescentis aegrotantisque mundi per ignem perituri
adinveni, sicuti divus Petrus praedixit et Heraclitus philosophus agnovit.
Omnes quidem mathematici pro salvandis apparentiis petunt principia et
non causas ut causas adducunt, ut Evangelium obnubilent, et motum terrae
coacti sunt tribuere: in quo quantum veritatem physicam et theologicam
aperuerim et mundi fictam aeternitatem expulerim, Caesar intuebitur. Haec
autem divus Gregorius signa «in sole et luna et stellis» vicina ex aëris immutatione
didicit, et docte quidem; nam tunc temporis celeritas anomaliae
pestem corporibus et moribus, sole descendente terramque urente velociter,
ubi et Machometus originem spurcissimam accepit, afferebat, prout ex Albategnii,
qui subsecutus est, agnoscimus observantiis. Et pridem viri sancti
his diebus detegenda esse prophetarunt.

Ego quidem non id mihi arrogo, ut ad hoc missum a Deo me vindicem; sed
quae vidi, nisi fallor, in theatrum aeternae lucis contemplando evectus, ac viventes
adhuc sanctitate conspicui viri, [qui] suadentes me excitarunt ad vigilias
magni diei, contra antichristianos monent: et ita antichristianorum plerique
cum inter Christianos sint, teste divo Vincentio et Bernardo, quamplurimi
in me irruunt exstinctumque volunt; et quamvis Ieremias pietate forem
– nam calumniis, persecutionibus et lacus inferioris afflictione, et percussus
lingua, et despectus non auditus, et rebellis fugiens ad Chaldaeos, nunc ad
Turcas, simillimus quidem sum –, tamen non audirent me. «Rebellat Amos, o
rex Ieroboam». Quapropter, cum Rex sit deceptus et Pontifex, veluti Petrus,
minus possit, ego, sicuti Paulus, Caesarem appello, non de iure, sed de facto:
in uno enim Caesare sapientia dolis non obsessa satraparum elucet, in eodemque
«sermo potestate plenus», «neque formidini neque cupiditati obnoxius».
«Exierunt quidam ex nobis, sed non erant ex nobis», ut ait Ioannes,
«nam permansissent nobiscum»; et abierunt ad Turcas desperatione ducti,
non perfidia; et quidem unus modo; nam fratres sui ac mei pie apud nos vivunt;
mille capti homines liberati sunt; quidam vociferantes falsa ob tormenta,
et falsas ob blanditias, dixisse, mortui sunt. Ego unus, caput omnium acclamatus,
sepultus iaceo, qui omnem vitam in divinarum, naturalium humanarumque
rerum investigatione peregi. Quid autem profecerim ex librorum indice
et pollicitationum mearum et relatione sapientum non venditorum agnoscet.
Misissem multa, sed neque paginam neque locum neque tempus adesse doleo;
quanquam, etsi suppeterent isthaec, magnitudo rerum declarandarum efficiendarumque
ea est, ut nonnisi coram explicari percipique valeat.

Obsecro itaque Caesaream Maiestatem per Deum vivum, cuius imago
pulcherrima in terris est Caesar, et per virtutes quas profitetur, et per Regis
Catholici gloriam, et utilia, quae miser spondet, bona – nam «et stulta et
infirma huius mundi elegit Deus» ad praeclarissima quandoque facinora–;
oro, inquam, ut audiat me, vel ad se accersiri vinctum iubeat, et si mendax
fuero, me ex nunc igni trado; vel ad summum Pontificem, aut saltem ad Catholicum
ire iubeat, efficiatque, antequam «traditus in animas inimicorum
tribulantium» dispeream. Scit Caesar apostolos, prophetas ac sapientes
philosophos in articulis magnis temporum, qualis praesens, violentae subiacere
neci, postea vero historicorum et piorum opera cum dedecore interficientium
resurgere; omnesque reges, ut testatur Assuerus, in arduis huiusmodi
causis a satrapis circumventos; itaque rogo etiam atque etiam,
iubeat, ne forte maximus Christianorum rex in posterum quod in philosophum
peccaverit suggilletur. Ego per sapientiam et insipientiam, per spem
contra spem adhuc superstes sum, quia forte Caesari Deus me servavit.
Quid autem promittam audiet et videbit Caesarea Maiestas, quae nemo crediderit
ita se habere: ideo taceo. Quid prodest Regi interitus sacerdotis? Vita
autem, et quae dicere ac facere possem, multum profecto. Sed non satrapis,
qui, virtute carentes, exuberantes virtute oderunt ac regni zelum ostendere
ac vendere regibus insidiose noverunt.

Misissem metaphysicos libros, nisi iniuste detinerentur ab amicis, quotiamo
mihi mortem imminere putant seseque illis ditare. Sed spero per
Maiestatem Caesaream recuperandos fore: nam digni sunt Caesare, nisi fallor,
reconditissimarum rerum ob lucem, et religionis ob Christianae primaeque
Sapientiae et Potestatis et Amoris arcana, et sectarum summarum aperta
initia et fines, ex Fato, Harmonia et Necessitate fluentibus ex magnis
eminentiis metaphysicis, rerum elementis adhuc ignotis. Logica enim est
Aristotelis Metaphysica usque ad secundum librum: ex quo posteriores sapiunt
stultitiam coelestibus in doctrinis, et in theologicis crassam impietatem
et pugnam inter deos; nec veluti sapiens, sed uti fur dictorum Calippi
et Eudoxi sermones excelsos pronunciat. Parmenidem vero, quem omnibus
sapientibus anteponere debuisset, velut ineptum irridet. Taceo Pythagoram
nostrum, quem vix intuetur, eius luce Oculorum acies praestricta.

Nunc autem sidera mutationes scientiarum et monarchiarum culmen
ostentant, temporaque nostra primis circulo copulant; sed praedictiones nostras
Caesarea Maiestas non dedignabitur intueri. Ego furtim, pavens et
tristis scribo; si enim rescirent, adderent compedibus – heu duris continuisque!
– compedes et manicas ferreas et frenum ori. Deus potentissime, sapientissime
et optime, serva me; da ut me ad tuam gloriam servet benignissimus
Caesar, ipseque per te servetur rogo republicae et nobis. Multa
dicerem de Macomethismo, sed in Prophetalibus nihil fere desideratur; et
suave erit quae promittit Deus, qui et in prophetis loquitur et in stellis, contra
ipsum ex non inepta scientia cernere. Mitto litterarum exemplar ad Catholicum,
ut Caesarea Maiestas videat quod nolunt audire: prudentes quidem
sunt non credendo, sed dolosi et impii experientias videre, quas
absque mora et dispendio possunt, respuendo. Mitto etiam et epistolam
quam ad dominum Papam et Cardinales deferri oportet, nisi timor Angelum
quoque meum impediat. Non abiciat saltem audire me tanquam pauperem
clamantem «in amaritudine animae suae»: nam de Caesare Christiano
scriptum est: «Liberabit pauperem a potente, cui non erat adiutor» et:
«omnia ossa mea dicent: – Domine quis similis tui, eripiens inopem de manu
fortiorum eius, egenum et pauperem a diripientibus eum?» Vale.

Precedente Successiva

Scheda informativa

Schede storico-bibliografiche