Tommaso Campanella, Lettere, n. 17
AGLI ARCIDUCHI FERDINANDO E MASSIMILIANO ERNESTO
D’AUSTRIA IN GRAZ
Napoli, fine di aprile - metà di maggio 1607
Serenissimis ac potentissimis Archiducibus Austriacis frater Thomas Campanella
dominicanus semper bene valere
semperque bene agere etc.
Quoniam reipublicae Christianae salus omnis in invictissima piissimaque
familia vestra versatur, quicumque
divinam profitentur veritatem, quid quid
possunt et sapiunt grande illi dicare contendunt, et veluti animata instrumenta
magnis reipublicae artificibus Austriacis coaptari student. Quod
mihi, ex quo mysteriis Sapientiae aeternae, mundum
gubernantis vestrosque
dirigentis actus, initiatus sum, semper facere curae fuit. Testantur istud opera
mea,
videlicet De monarchia Regis Catholici, ubi hanc postremam ex prophetis
et astris, quibus non
vulgariter operam dedi, esse intellexi; sub quam
hominum universitatem omnem venturam agnovi, viasque tum politicas
tum prophetales aperui: quod ex Articulis meis prophetalibus de eventibus
huius saeculi satis iudicatur. Scripsi etiam Panegyricum ad principes Italiae,
ne monarchiam
fatalem impediant, si a Turcis et ab intestinis malis salvi esse
velint, modumque aperui quo illi copularentur et absque
timore principatuum
amittendorum cohaererent. Scripsi et tragoediam Reginae Scotorum
contra Anglos pro Hispanis; Contra Lutheranos et Calvinistas dialogum politicum
pro Austriacis, contra omnes sectas universi orbis, et quibus modis
et suis principiis et communi ratione mortalium
sint ad fidem, proindeque
ad hanc monarchiam, trahendi mirabiliter; et tandem in coelo signa ostendi
(praeter libros
physicos et metaphysicos iuxta nova principia, quos serenissimis
Austriacis magno ad tantum negotium usui fore confido:
nam et Alexander,
et quicumque monarchiam capessere orbis conati sunt, novis doctrinis
admirabilibus novisque
artibus sibi mundum conciliare aggressi sunt):
ex quibus, inquam, signis spero totius orbis commotionem, admirationem
et conversionem ad fidem catholicam.
Quoniam vero Satanas, eodem tempore quo mundi orditur reformationem
Deus, et ipse Antichristo sedem parat – et iam in sexta
Ecclesiae sumus
aetate, et sexta canit tuba, et «sol vertitur in tenebras et luna in sanguinem» –
propalabitur«cornu illud parvum loquens ingentia». Lutherus enim eius
postremus praecursor sub quinto sigillo functus est munere suo,
paravit sedem.
Fuit «arundo vento agitata», substulit e medio sacramenta et poenitentiam,
obedientiam, modestiam et Dei
misericordiam, introduxit quendam
Deum hominum proditorem, qui nobis se bene facturum spondet, cum contra
ipse
statuerit ad malum nos impellere; contrarius quidem in cunctis Ioanni
Baptistae: ita sane uti sanctus Vincentius meus ex
Germania et qualem
praecursorem nasciturum pridem ostenderat. Calvinus vero, quinta phiala
irae Dei, fecit «eius
regnum tenebrosum». In Italia vero et Hispania sedem
paravit impius Macchiavellus, qui per omnes principes et magistratus
fere
grassatur: reliquam orbis partem Macomethus tenet fabulis, luxuriis et impietatibus
paratam ad Antichristi
regnum, quod breve erit. Sed dicit Dominus
in Zacharia: «Suscitabo filios tuos, Sion, super filios tuos, Graecia» etc.,
et: «Vadet Dominus in turbine Austri» etc. Verba non memini.
Haec ergo cum instent, atque ipse cogitarem et verum praedicarem, et
illusores huius saeculi insectarer; praedixit enim
apostolus Petrus: «Venient
viri illusores dicentes: – Ubi est promissio aut adventus eius? Ex quo dormierunt
patres,
omnia perseverant sicut ab initio creaturae»; ego vero non
sicut ab initio perseverare digito ostendo in polis,
aequinoctiis, solstitiis, excentricitatibus,
apogeis, obliquitatibus coelestium omnino mutatis, quia
mundi situm in
immenso eius spatio forte revulsum demonstro; et Aristotelis
dogmata de aeternitate everto; et quidquid Ptolomaeus,
Albategnius,
Copernicus et alii reddentes non causas ut causas et petentes dolose principia
ad signa Evangelii
obscuranda tradunt, falsissimum ostendo, mundique
symptomata esse per ignem perituri; orbes, et eccentricos, et epicyclos,
et
motum raptum et caetera huiusmodi falsa commenta esse convinco; et multa
huiusmodi, ex quibus novam astronomiam
novamque astrologiam compono;
et novas rationes exordiorum et finium et mutationum rerumpublicarum
et regnorum
patefacio, et arcana multa hactenus ignota. Igitur, cum
haec agitarem, Macchiavellistae quidam excommunicati magistratus,
ex
praedicationibus meis et relationibus aliorum occasione sumpta, putaverunt
me velle regnum usurpare, quod quantum
a viro philosopho longe sit, prophetarum
et sapientium mortes et calumniae post mortem illorum detectae
liquidum
faciunt.
Scriptum est: «Rebellat Amos, o rex». Hic vero Catholicus, cui ego ad
ingentia facinora instrumenta parabam, dolis
satraparum, octo iam annos
sub foveam satanicam obscurissimam, lucem et aërem nil admittentem, putentem,
madidam et
tandem diabolicam, sub manu impii Ionathae, in arcto
pane tribulationis et aqua moeroris et planctus detinet me. Audire me
nolunt,
nec libros meos, neque testes. Aufugit ad Turcas ille qui concitavit rumorem,
non quidem ad rebellandum, sed
ad occidendos quosdam inimicos,
qui patruum occiderant suum; et verbis meis abutebatur sicut Calvinus
verbis
apostolorum. Ego mundi novitates, Regni terrae motum et provinciae
seditionem ex cometis et astris praedixi, et evenerunt;
ipse vero haec eo torquebat,
ut homines tumultuarentur contra proprios hostes; nihilque actum
fuit. Aufugit quia «non erat ex nobis», ut
ait Apostolus; et: «Duo erunt in
eodem lecto: unus assumetur, alter relinquetur», ait dominus Iesus.
Hac ratione, quam unam habent, premunt me inauditum. Sed, «nisi quia
Dominus erat in nobis, forte vivos deglutissent nos».
Haeresis nulla est inventa
in nobis, nam de industria, ne moreremur tanquam rebellantes ad
Pontificis nutum, a nobis
adinventa est et tandem retractata. Sed excessit
medicina modum. Ego vero per stultitiam ab iis qui sapientiam
persequuntur
salvus factus sum. Excitavit Dominus spiritum angelicum ad auxilium
meum, cum immineret mors: et quidem
qui monarchiam Catholicam
erexi, uti destructor pereo; qui multos ad fidem catholicam revocavi, ut testantur
apud
vos et Calviniani et Lutherani et Hebraei et Turcae, tanquam
haereticus ad necem trahor; omitto libros et praedicationes,
ieiunia, sacrificia,
patientiam et calumnias. Non potest dici de me sicut de impiis: «In labore
hominum non sunt, et
cum hominibus non flagellabuntur»; saepe
enim et inaudita tormenta pertuli.
Et nunc, o domini clementissimi, si «Deus de Coelo in terram aspexit,
ut audiret gemitus compeditorum» per aures vestras et
«solveret» per manus,
«ut annuntiemus in Sion nomen Domini» etc., «ad conveniendum populos
in unum et reges», ut
videant quod «coeli sicut opertorium mutant et
mutabuntur», ut «annuncient coeli iustitiam eius populo qui nascetur» et
«generatio ventura» nunc annuncietur ad vestrum replendum imperium:
satagite, priusquam moriar, certiorem Regem
facere et monere ut me audiat
ipse, vel sinat a Pontifice vel a Caesare audiri. Et si mentiar, ex nunc
igni me dedo;
si fateor vera et proficua orbi Christiano et domui vestrae,
utantur opera mea: nam et «stulta et infirma elegit Deus».
«Eripite inopem
de manu fortiorum eius, egenum et pauperem a diripientibus eum».
Litteras ad Regem et ad Pontificem
vobis mitto videndas, ex quibus quid
petam quidque pollicear intelligetis. Haec atrocissima mala mihi mentem,
spiritum et visionem faciei eius benignitate addiderunt, nec sermone explicari
possunt, quia incredulitas omnia deridet.
Antichristus regnat in praecursoribus
suis et angit me, sicut et Brigida olim quasi mihi praedixit: qui
legit,
intelligat.
Non datur plura loqui. Gaspar Scioppius, clarissimus vir, doctrina et
pietate insignis, qui philosophi et apostoli pro
Germania officio fungitur, referet
multa et ostendet literas et libros. Quod si indigna opera mea Vestris
Celsitudinibus apparebunt, misericordia non indigna erit. Hac utamini in
me, proceres inclyti, et Catholicum a caede
innocentis innoxium vobis et
reipublicae reddetis. Oculos aperietis: rapinas regni videbit, providebit.
Hic nemo
vult me audire, quoniam satrapae lucrati sunt multa, et clamant
haereticum et rebellem, si quis opem mihi ferat; tacent
amici. Deus submisit
auxilium, et vobis mentem immittet piam, prudentem, ut audiatis et solita
clementia patres vos pauperum et pupillorum ad regna modo natos ostendatis.
Iam paro libellum ad Pannoniae filios contra Macomethum. Instrumenta
imperii et arcana non desunt. Sed quis credit auditui
nostro? Prudenter
non credunt, sed insipienter et per dolum experimenta videre respuunt.
Itaque apud vos mihi
clementissimae prudentiae una spes reliqua est. Non
arbitror exsiccatum fontem virtutum. Fidenter scribo, quia quibus
scribam
intelligo. Dominus vobiscum. Amen.