Tommaso Campanella, Lettere, n. 20
A GASPARE SCIOPPIO IN NAPOLI
Napoli, tra il 7 e la metà di maggio 1607
… Mirifice me angit quod adspectus denegatur tuus. Aperirem enim tibi
non tenacis neque vilis
animi divitias, si quae tamen sunt: hoc enim ignoro.
Nam, cum me ipsum introspicio, exiguitatem defleo: cum ad ceteros
sapere
nonnulla mihi videor, ac nequaquam hoc scire quod nihil sciam, affirmare
possum: hoc enim intra me modo
intueor.
Esto stimulus patri Seraphino, ut eius opera quamprimum ex hoc taetro
carcere transferar. Volo enim pharmaca et curationem,
eo quod plurimis angor
infirmitatibus, adhibere. Scio quidem repente me sanatum iri. Haec siquidem
ars mihi arridet
valde. Hoc cum factum fuerit, non te tantis in moeroribus
praestolabor.
Quod mihi sensum tuum aperis, gratum est. Si quidem literas, quibus
miracula polliceor, Pontifici et Cardinalibus minime
exhibendas censes,
ac deprecatorias potius mitti consulis, libenter audio, cum praesertim adieceris
auctoritatem
tuam ea in re periclitaturam videri. Sed nescio satis ne tibi
me declararim: non enim audeo pro salute mea, quamvis angeli
omnes mihi
adessent fautores, miracula polliceri. Sed proposui illa ad reipublicae salutem
ostendere, ut
contradicentium Evangelio os obstruatur. Hoc autem
ideo dixi, ut videant me non modo haereticum non esse, sed etiam a Deo
excitum ad omnes haereses eliminandas, praecipue vero philosophorum et
astronomorum et latentium
Macchiavellistarum, quorum opera Evangelium
latet et «his qui pereunt», inquit Paulus, «opertum est». Quapropter oro te
hanc Pontifici sententiam declares, ne me putet levitate aut superbia aut
magia naturali vel diabolica haec iactare,
sed ut sciant domini mei non modo
ex libris quamplurimis pro Ecclesia scriptis ab haeresis suspicione vindicandum,
sed ex miraculis quoque, quae omnem animam ad Evangelii
certitudinem compellere queant, me idem effecturum. Quamobrem
nihil
verba tua nocebunt, quin proderunt valde, ut sciat Pontifex et Cardinales
nullam inesse illusionem et sensum
perpendant meum.
Hoc autem futurum huius Pontificis opera a duobus viris sanctis praedictum
inveni. Manifestabuntur ergo per me «signa in
sole et luna et stellis».
Nam etiam beatus Gregorius ea instare et in proximo esse monuit,
et beatus Iohannes
episcopus, cuius prophetiae Venetiis sunt impressae,
nunc promulganda praedixit, et Ioachimus abbas adstipulatur, ut non
videam
tot praecedentibus praedictionibus meisque acclamationibus, qui dissimulare
id valeam. Et quidem, si Nuncius
ac Casertanus deliramenta esse,
vel ad fugiendos carceres versutiam, scripserunt, tu nihil pro mea salute
proficies
antequam illis meus innotescat sensus.
Vide ergo pro prudentia tua quid nunc agendum. Ego enim quod tibi
tacendum videtur, quodcumque sit, libenter obmutescam. De
miraculis vero
pro conversione Germanorum nihil vereare, charissime. Si enim opus
Dei, uti Dei opus, aggressi
fuerimus, et «fidem quantum sinapis granum»
habuerimus, quid dubitas Dominum fore nobiscum? Si tu de hoc dubitas,
nihil omnino proficies. Nolo quidem ex praesumptione nostra ista nobis
polliceri. Sed si vitam, ut spero, vivemus
evangelicam, et discipulis eandem
suadebimus, sodalitium nostrum erit non in persuasibilibus humanae sapientiae
verbis, quamvis et haec nobis abundabunt, sed in ostensione virtutum.
Cogita etiam quod si ad Evangelii verba confirmanda,
ego miracula,
quae praedixit Christus, ostendam in coelo quasi digito, simul ac Lutherum
praecursorem Antichristi
postremum demonstrabo, et virtutes, pacem et
contra Turcas seditionem excitabimus, videbis quidem omnes ad nos convolare
raptim homines. Tunc vero ex fide illorum fides nostra augebitur, excitabitur,
inflammabitur. Ergo et gratia, quae
data est nobis «cum impositione
manuum presbyterii» et «per prophetiam», uti Paulus noster dicit,
suscitabitur. An
nescis dona Dei in Ecclesia adhuc esse?
Sunt quidem, sed velut demortua et in veternum deiecta propter incredulitatem.
Cum fides incaluerit, manifestabuntur. Ex
fide igitur populorum
per fidem nostram excitata nos proficiemus et Deus addet miracula: nihil enim
impossibile
credenti.
Igitur doleo quod per folia mille vix tibi haec explicari possunt. Opus
quidem me audire et operantem cernere: non quod
aliquid mihi ascribam.
Scio enim me nihil esse et, de nihilo factum, etiam in nihilum, quantum ex
me sum, continuo abire; ne autem
nihil fiam, Dei omnipotentia servari. Itaque
in Domino fides mea et auxilium. Heu si scires quemadmodum coarctor,
donec ostendam re quid Deus per credentem animam efficiat! Ego quidem
peccator et utinam non scelestus, quando villas et
castella perambulabam,
turbas hominum ante me obstupescens videbam, quaerentes remedia
suis infirmitatibus et
pecorum et boum. Ego tunc iuxta fidem illorum,
valde pavidus ob scelera mea, singulis ex medicinae arcanis medelas
tribuebam.
Revertebantur omnes, laudantes Deum. Et quidem scio me plura ex
illorum quam ex mea patrasse fide vel
scientia.
Sed magia constat ex religione, astrologia et physica. Hae mihi facultates
adsunt, credo, non vulgares. Iuxta illas operor,
et «Deus scientiarum dominus
est», ait David, et «dominus virtutum, ipse rex gloriae»: quid ergo
dubitas ex
scientiis et virtutibus suis, quas confert nobis, ipsum gloriam non
colligere? Numquid stultus agricola est Deus, qui
spargat me unquam metat?
O anima mea, si nolo de me multa tibi spondeas, hoc tantum velim, ne
me suspiceris
nebulonem, aut non a Deo omnia sperare vel «fidem quantum
sinapis granum» non possidere. Multa reticeo: quis enim per
atramentum
lucem explicabit? Neque Iohannes posse se confidit.
De ceteris epistolis quae extant apud te, fac ut lubet: dabit Dominus tibi
post congressum Pontificis et Cardinalium agendi
animum: opere enim fides
augetur et sine fide opera frigent. De cleri reformatione iterum dico tibi
me quasi nihi1
sperare. Scio temporum malitiam. Omnis autem reformatio
sponte sequetur. Ipsi orabunt nos ut reformentur, si principes
duos, quos
quasi manibus teneo, convertemus, et sapientes Germaniae per novitatem
doctrinae admirabilis alliciemus.
An non vides Lutherum nebulonem, qui
de foedis vocibus, de petulanti licentia aurium pruritum quasi comicus excitaverit?
Et papistarum epicureismum illi favisse? Et nonnisi peccati poenam
esse fidem Lutheri? Ita et sodomiticum vitium et
caetera huiusmodi
huic adscribit peccato Paulus, quoniam «Deum non sicut Deum glorificaverunt».
Ego evincam Paulum
meum de manibus putridis Luthericolarum.
Scio omnes in Paulo gloriari, et ubi ipsum nihil intellegunt. Haec nequeo
explicare tibi per chartam. Videbis in dialogo
meo Contra Lutheranos, quae
vix credis, uno argumento omnes haereses etiam per indoctos homines
exterminari;
et bellum grammaticale, in quo confidunt, cessaturum. Si ego dixero
Lutheranis: – Transeamus per ignem
et qui cremabitur non est a Deo, –
numquid audebunt? Et non confusi sibilis a populo explodentur? Putas
me isthaec
non audere? Pater meus Dominicus et divus Franciscus multas
haereses ita sedarunt: quidni eos imiter? Si credo ex toto
corde, dubitare
nihil debeo quin Deus vocatus adsit. Si non credo, emoriar. Veruntamen
ad haec multis praemissis
venire opus cum orationibus, tum disputationibus,
placato Deo et dempta temeritate etc…