Tommaso Campanella, Lettere, n. 26
A GASPARE SCIOPPIO IN ROMA
Napoli, luglio 1607
Atheismus triumphatus,
vel Recognitio religionis secundum philosophiam
contra antichristianismum
Macchiavellisticum et omnes sectas.
Prooemium.
F[rater] T[homas] C[ampanella], explorator operum Dei, Gaspari Scioppio
Bambergensi, qui se liberatorem exhibet,
salutem plurimam dicit.
Perge, miles Christi, tuis generosis ne absiste coeptis: tecum etenim est
manus Omnipotentis. Non nisi Deo plenus spiritus
tuarum est capax cogitationum;
omnia factus es omnibus ut omnes Deo lucrifaceres, ut Architectus
sapientiae
Christianae profitebatur, aut tuus stoicus Cato:
non sibi, sed toti natum se credere mundo.
Rationis politicae, quam de Statu vocat nostrum seculum antichristianum,
est summa: videlicet aestimare partem pluris quam
totum, et se ipsum
pluris quam speciem humanam, et pluris quam mundum, et pluris quam
Deum.
Hae cogitationes vilissimae proles sunt amoris proprii, insipientiae et
inopiae sobolis affectantis copiam unde non est,
non unde est; qui coepit
in Diabolo, per diabolicos filios incedit et in inferno consumandus est. Viriliter
ergo
age, quoniam haec tibi expugnanda est arx quae interclusos continet
homines quasi vermes intra caseum, putantes extra
caseum non extare
aliquid, neque homines, neque animalia, neque coelum, neque Deum.
Adeoque abiecit genus humanum,
quod stultus apparet quicunque cum
eis pariter abiectissimus non est et de nobilioribus entibus et vita cogitat.
Quid mirum? Serpens serpenti et asino asina formosae apparent, quoniam
oculo serpentino et asinino vident.
Non sic homo, non sic: habet quippe divinum
oculum, vultumque erectum in coelum. Sed, heu! obscuratum est seculum,
non novit ubi est coelum: stellae nubibus obtectae sunt: lucernae extinctae,
«sol in tenebras et luna in sanguinem» abiit.
O curvae in terris
animae et coelestium inanes!
Vere beatus es tu, mi Scioppi, si, quod prae te fers lingua, es et pectus et
manus, sapientia luminosa plenus
ardentissimoque zelo, quem effundas super
caecos filios carae tuae Germaniae. In tenebris vides, unde et me quoque
miserum in fossa sepultum vivum caliginosa et uda conspiciens, auxiliaturus
venisti ex tam distantissima regione;
pulchritudinis meae in libris tibi
meis affulgentis adcessisti amator, et tuas ostentans virtutes discedis amatissimus,
usus mecum Socratica magia. Anticipasti mihi omnem gloriam: quicquid
enim ipse pro te facerem, servile esset, quia
quod debeo. Promittis te
liberatorem mei apud principes Christianismi, meque cupis commilitonem
contra haereses
filiorum Abaddon: ego igitur me ipsum tibi debeo, quapropter
et omnia mea tua sunt: ecce, lucubrationes meas accipe, quas
tantopere
cupis; insuper, cum te sequi non valeam, mitto ante te faculam hanc,
quam caudis vulpium alligabis tu,
Samson, et messes Philistaeorum cremabis.
Tuo debetur nomini libellus iste; nam, veluti tu, gratia Dei praeventus,
nihil illi obsistens, inter tenebras Germaniae insidias dulce latentes haereticorum
per te ipsum deprehendisti – nec
patria nec parentes facere potuerunt
quominus, conscissis velaminibus, ad lucem festinares Ecclesiae Christi,
quae
nostram deificat Romam; ac subito bellum contra filios tenebrarum
parasti; et me oculis lynceis sub terra latentem
[conspexisti] erectorque advenisti –,
sic liber iste ostendit intellectum humanum tenebris praesentis seculi
sepultum posse ad solem erigi divinum.
Vides profecto Christianismum, qui totum fere orbem occupabat et decorabat,
ad duos angulos Italiae et Hispaniae redactum
esse. Orientales regiones
sub fabuloso, impio, ignorantissimo, crudeli et obsceno Macumetto
iacent magno cum
dedecore ac detrimento generis humani: sic et Africae
pars magna; septentrionales vero regiones sub Luthero et Calvino,
qui
Deum quendam insidiosum introduxerunt, qui nobis prohibet peccata ac
simul compellit nos ad peccandum, ut possit
ridere, nos Inferni poenis detrudens,
hac excusatione falsa, voluntate quidem non patris, ut se praedicat,
sed
crudelis tyranni.
Vide, quaeso, quam ignominiosae impietati assentitur mundus, nesciens
quid facit, obfusus caligine quam praemittit
Antichristus per Abaddonem,
qui de abysso egreditur. Porro autem et misera Italia et Hispania intra viscer
habent
diabolicum Macchiavellum, qui nobiliores reipublicae partes contaminat:
suadet religionem esse astutiam fratrum et
clericorum dominandi
gratia in populo, ac simul contentionem esse principum, qui utuntur ipsa
ut lena technarum suarum. Hem, bone Deus, quid tantum monstruositatis
permisisti? O nefandas nostrorum
culpas, quae, nobis sensum et intellectum
adimentes, videri tamen sapientissimos nos nobis faciunt! Eia, mi
Scioppi,
cape facellam hanc, in pectoribus hominum interclude, si forte
ex ruderibus fiant animalia, ex animalibus homines. Tibi
debetur hoc munus,
qui huius seculi es aurora. Ego tanquam Prometheus in Caucaso detineor,
quoniam non rite hoc
functus sum munere. Abusus sum donis eius,
ebibi indignationem eius. Sed in Deo non minor es tu quam ipse fuissem,
sed et maior.
Procul dubio Deus scholam veritatis certissimam unam in terra tuetur
servatque, si providus est pater. Sed exilis adeo ob
scelera nostra facta
est, quod vix agnoscitur quaenam sit. Omnis quippe secta gloriatur se abundare
miraculis,
martyrio, prophetia, testimonio, argumentis ad demonstrandum
se a Deo esse. Quapropter in tenebris versantes omnes videmur
unicolores,
philosophi et sophistae, sancti et hypocritae, principes et tyranni,
superstitio et religio, unde orta
est opinio quod non extet religio, nec principatus,
nec sapientia, sed quicunque potest plus decipere, vincere et regnare,
quomodocunque id faciat, bene facit.
Ego scripsi de naturali philosophia et morali et politica libros egregios, et
tandem metaphysicos quibus detegerem radices
totius deceptionis, idcirco
proprincipia posui Potestatem, Sapientiam et Amorem, eorumque influxus
Necessitatem,
Fatum et Harmoniam. Hos Satanae instigatione detinet discipulus
quidam marchio ingratus, quos recuperare velim. Ergo
interim ex
Metaphysica nostra scintillam elicui propter necessitatem seculi huius, et voco
eam Recognitionem verae religionis, ubi per scientias omnes disputo de
omnibus sectabus mundi et
ostendo fidem catholicam universalem divinam
esse ipsam religionem Christianam Romanam. Sed non de tota neque de totis.
Hic enim intendo dumtaxat demonstrare quod religio sit virtus naturalis
a Deo in nobis indita ac, postquam
negligenter dedidicimus, ab eodem declarata;
non autem dolus. Ad id vero demonstrandum oportuit declarare palam,
et
quasi manibus contrectandum praebere, quod Deus sit; quod curam
rerum gerit, maxime autem hominum; quod homo sit
immortalis aliaque vita
illi conveniat.
Falleris, Scioppi, si cogitas Germanis tuis praedicare nonum articulum:
«Credo sanctam Ecclesiam»; nam oportet incipere a:
«Credo in Deum»
etc. per philosophiam naturalem, non per auctoritatem. Nemo enim fidem
praestat Bibliis, nec
Alcorano, nec Evangelio, neque Luthero, neque papae,
nisi quatenus utile est. Credit quidem his plebicula; sed docti et
principes
omnes fere politici Macchiavellistae sunt, utentes religione ut arte dominandi.
Si enim crederent, non per
vim et per sophisticam dominari contenderent.
Vide, quaeso: principes Germani protestantes habent papam pro Antichristo
et tamen ipsi dignitatem eligendi Imperatorem habent a papa, nullo
alio iure: quomodo ergo non vident se antichristianos esse secundum assertionem
suam? Ergo neque Calvino
neque papae credunt, sed propriis lucris.
Oporteret enim eos huic Antichristi dono renuntiare. Item, si crederent in
Deum, statim crederent quod Deus in terra scholam unam veritatis servat.
Tunc per successionis iura et collationes aliarum
et notas Patrum agnoscerent
hanc esse Romanam Ecclesiam. At, quia vident clericos parum pietatis
plus quam ipsi
redolere; et Peripateticismum dominari cum mortalitate animorum,
cum aeternitate mundi, cum irrisione paradisi et inferni;
astronomosque
applaudere obscurando coelestia inditia evangelicae veritatis et Aristotelicae
falsitatis: hinc omnia
pessima suspicantur, et praefatorum auctoritas, a
nobis ipsis fomentata, eradicat de cordibus eorum Evangelii
auctoritatem,
unde regnat quidam tacitus consensus mutuae deceptionis. Et haec est praeparatio
solii Antichristi:
ecce papatum fere prostratum. Sic enim vult Antichristus,
ut mundum inveniat sine unitate et sine duce, Christiani autem
defendunt
eum tanquam sedem unius ex sectariis, non tanquam vicariatum
Dei; et diabolicis glossis limitant eius
amplissimam potestatem in Petro:
«Quodcunque ligaveris» etc., «Pasce» etc., «Confirma» etc. Pastores tacent,
quoniam
mercenarii sunt; vix vociferantur cum desunt dapes. Et in
hoc omnes peccavimus, nescio in quem querelam primo effundam.
Verum signum quo dignoscebatur olim Christianus a Gentili, ab Hebraeo,
a Macomettano erat Spiritus sanctus, qui visibiliter
descendebat
vel subito dabat donum interpretandi aut prophetandi aut miracula operandi
recipientibus vivam fidem.
Saltem sentiebat in se homo mutationam miram
interius et meliorationem, et Spiritum sanctum in se aliquo pacto agnoscebat,
sicut ait Apostolus: «Vosmetipsos tentate, si estis in fide. An non
cognoscitis vosmetipsos quia Christus in vobis
est? Nisi forte reprobi sitis».
Et ad Romanos: «Qui spiritum Christi non habet, hic non est eius»
etc. Hoc autem
ostendit ex prudentia carnis et vita prava dignoscendum; et
alibi vocat hunc Spiritum «pignus hereditatis nostrae», ac
propter tale pignus
spem nostram non confundi. Alibi vero docet agnoscere ex fructibus
carnis et Spiritus utrumque:«Fructus, ait, Spiritus gaudium, pax, charitas,
longanimitas» etc., «carnis opera fornicatio, immunditia, inimicitiae»
etc.; et
alibi: «Qui secundum carnem ambulant, quae carnis sunt sapiunt» etc.
(haec est ratio politica, quam vocant
de Statu) «et qui secundum Spiritum,
quae sunt Spiritus» etc.
Est quidem semper dubietas aliqua in nobis de gratia gratum faciente, et
de praedestinationis consumatione incertitudo. Sed
de illa non prorsus. Hi
ergo qui hodierno tempore dubitant, aut Spiritum sanctum non habent et
dona eius, aut gelata
habent, quod non operantur, quoniam ipsi neglecto
dono divino inhaerent humanis. Idcirco Apostolus ad Timotheum: «Vide,
inquit, ut resuscites gratiam, quae in te est, datam per impositionem manuum
mearum» etc. Ergo necesse habemus
resuscitare gratiam, quando
moritur in cordibus nostris ex negligentia. Sed gens venundata quadam ex
theologia insulsa respondet,
Ecclesiam non indigere amplius miraculis nec
Spiritu visibili, eo quod iam confirmata est nimis, ideoque nec praelatis
adesse. Hoc responsum verum est inter homines pios; sed, ubi dicitur, est
fallacia quae incrassat conscientias,
obscurat Dei dona et praelatis mentiendi
et errandi securitatem praebet: «Qui beatificant te, decipiunt te, Israël»;
«A prophetis Ierusalem egressa est pollutio super omnem terram». Quapropter
dico quod negligentia nostra exsiccavit dona
Spiritus in nobis. Nam
vel in Germania, ubi innumeri sunt haeretici qui sacramenta pedibus conculcant,
Ecclesiaque
eversa, deberent miracula comparere, aut illis in Christianis
qui sub Turcae ditione vivunt. Sic et prophetia. Sed
profecto detrimentum
hoc totum ab incredulitate pendet, si rite legis doctores sanctos et
magiam calles. Dicendum
ergo est quod «fidem non habent quantum granum
sinapis», teste Iesu.
Id ego agnosco, ac continuo nitor me ad fidem vivam revocare, quod
nullam fiduciam in terrenis ponam rebus, neque in
industria mea et amicorum,
sed solum in Deo, et me illi penitus committere in omnibus; at nequeo,
quoniam prava
consuetudo deorsum retrahit. Et quando vere Deo medullitus
inhaereo, omnia ex voto mihi succedunt; secus autem cum
sapientiae
terrenae innitor. Ideoque continuo studeo me ipsum vincere. Haud tamen
propterea omnes ipse accuso
praelatos Ecclesiae, cum norim probitate fulgentes
nonnullos; sed detego vulnus, si forte sit medicina. Ecce sanctus
Franciscus de Paula inter Christianos in Calabria et Romae et in Sicilia plurima
edebat miracula; e contra vero tot
praedicatores Dominicani et Iesuitae
inter haereticos in Germania nullum ostendunt. Hoc flagellum Dei est, quoniam
non sumus eius ex toto corde; sunt quidem dona in Ecclesia, sed dormiunt.
«Exsurge, quare obdormis, Domine?». Haec est
praeparatio ad
Antichristum. Ipse enim veniet suis cum prodigiis in hac nostra siccitate,
et unusquisque ad eius
aquas putentes curret. Beatus qui steterit.
Igitur, cum non appareant signa vera inter nos nisi raro, et ita quidem,
quod somnia videntur et mendacia, similes videmur
Turcis et Hebraeis,
proptereaque in Germania excuserunt librum De tribus impostoribus, plenusque
est mundus politicis Macchiavellisticis et atheistis. Volens ergo quis
religionem agnoscere, non potest subito ex se
per viam divinam, quoniam
scelera malaque exempla plurima sunt. Oportet ergo per omnes scientias
versari gratia
discendi et non lucrandi et inaniter gloriandi; item in nulla obstinari
secta et quaerere diligenter, si ingenio viges,
donec Deus affulgeat.
Loquor hic secundum viam naturalem: per gratiam enim Dei scio quemlibet
idiotam subito
religionem agnoscere posse melius quam quicunque philosophus
sagacissimus. Idcirco ego me transfiguravi in ipsorum
personam, sicut
et Ecclesiastes fecit, et per philosophiam humanam et coelestem conatus
sum veritatem aperire, quo
me ipsum ac errantes homines de hoc magno
negotio certos facerem. Quapropter omnibus certitudinem praesto non indoctam
nec fictam huius veritatis,
partim experimento agnitae, partim investigatae
sagaciter in experimentis alienis, partim perceptae ea sagacitate,
quae transhumanat hominem ad illam celsitudinem ad quam non attingit
syllogismus. Habet quidem lex Christi certissimas
notas, sed naturaliter
haud convincunt nisi philosophantem in omnibus sectabus per omnes
scientias, dum hodie
caeteris similis apparet, pluribusque corticem modo
aspicientibus circa multa impossibilis. Equidem extinctam studeo fidem
rursus accendere, sopitaque suscitare charismata: sed nihil ob id ea in me
esse viva profiteor, neque enim prophetam
neque miracularium me facio,
sed fortasse aliquid video magnum.
Nam et Baalam asina, dum eius herus propheta ambitione avaritiaque
caecus angelum non vidit ceciditque, vidit tamen ipsa
angelum nudato gladio
viam impedientem commonuitque herum. At hi heri mei stimulant me
verberantque, vexant modis
diris: nolunt me videre neque audire quod toti
est manifestum mundo. Deus autem efficaciori remedio commonebit eos:
ex tunc agnoscent non immerito et sine causa asinum eorum voluisse mutare
viam. Vide, quaeso, simne asinus ipsorum, qui
quidem iam in quinquaginta
carceribus hucusque clausus afflictusque fui, septies tormento durissimo
examinatus.
Postremumque perduravi horis quadraginta, funicolis
arctissimis ossa usque secantibus ligatus, pendens manibus retro
contortis
de fune super acutissimum lignum, qui carnis sestertium in posterioribus
mihi devoravit et decem sanguinis
libras tellus ebibit. Sanatus tandem post
sex menses divino auxilio, in fossam demersus sum.
Quinquies citatus in iudicium, primo causam dixi interrogantibus:
– Quomodo literas scit, cum non didicerit? Ergone
daemonium habes? –
At ego respondi me plus olei quam ipsi vini consumpsisse; et mihi ab
is dictum fuisse sacra
suscipienti: – Accipe Spiritum sanctum –, de quo
certi sunt quod docet omnia, teste Ioanne; de daemone autem incerti unde
acceperim, et stultos esse illos qui, in se hunc Spiritum non sentientes, negant
aliis quod dant, et tribuunt
diabolo sapientiam caeteraque dona Dei.
Secundo, accusatus quod tempore nocturno quid contra praelatum patraverim,
quod sane mihi non modo propter philosophiam id
non admittenti,
sed visus defectu laboranti, impossibile erat. Adde quod, propriam cellam
non habens, cum alio
hospes ego dormiebam; et dixi: – Interrogate
eos qui mecum dormierunt; si enim ego peccavi, et ipsi peccarunt –. Sed
iniquitas non quaerebat delictum, sed me facere delinquentem.
Deinde accusarunt me quod composuerim librum De tribus impostoribus,
qui tamen invenitur typis excusus annos triginta ante ortum meum
ex utero matris. Deinde quod sentirem cum Democrito,
quando ego iam
contra Democritum libros edideram. Item, quod de Ecclesiae republica et
doctrina male sentirem, cum
tamen ipse De monarchia Christianorum scripserim,
ubi ostendi nullum philosophum potuisse sic rectam depingere
rempublicam, ut Romae ab apostolis instituta
est. Item, quod sim haereticus;
ego autem scripseram Dialogum contra haereticos nostri temporis et
cuiusque seculi, quo in prima disputatione convincantur, quem huic libro apponi
cupio. Omitto quanta scripserim
contra Peripateticismum, qui est zizania
Evangelii et officina Macchiavellismi.
Nunc tandem me rebellem haereticumque fecerunt, quoniam praedico
«signa in sole et luna et stellis» contra Aristotelem
aeternantem mundum,
et contra Ptolomaeum ad triginta sex millia annos vitam eius prorogantem,
et contra Alphonsum ad
undequinquaginta millia, et contra Copernicum
[ad] viginti quinque millia octingentos sedecim, et contra Albategnium ad
viginti tres millia nongentos decem pene; et abstuli violentiam coelo, et eccentricos
et epicyclos; et ostendi
symptomata mundi per ignem perituri.
Hoc autem facinus rebellionis molimen esse interpretantur quicunque Macchiavellistico
sunt animo, putantes omnem doctrinam et conatum esse dominandi
gratia excogitatum; et ideo dixerunt: «Rebellat Amos,
o rex Ieroboam»;
et posuerunt me sicut Ieremiam «in lacu inferiori», ubi nulla
lux, nullus aër, sed foetor et
latices et nox et hiems perpetuo, «vinctum
in mendicitate et ferro et nuditate».
Nihilominus tamen in Germaniam usque vidisti me portasse humeris
verborum et scriptorum egregiorum dominos meos, quasi
asinum semper
verberatum. Nec tamen unquam de stabulo fugii ad Turcas neque ad haereticos,
cum possem. Nunc autem
video angelum paratum adversus eos, nec
credunt mihi. Utinam vel Brigidae crederent vel Catherinae aut Vincentio
et
Carthusiano aliisque sanctis doctissimisque Spiritu Dei. At, licet quidam
cognoscant me vera ferre, dicunt tamen: – Tace,
neque loquaris in nomine
Domini: tu, asinus, nescis vivere –. Ego autem his auscultare nequeo: nam,
etsi nullatenus
Christianus essem, tamen velut philosophus naturaliter amo
Deum et Italiam, patriam meam, eiusque splendorem, qui in
apostolico
principatu fulget, pro quo scripsi, feci ac dixi mirifica. Sed factis scriptisque
meis fidem non
praestant, sed verbis venundatae gentis pro «pane iniquitatis»
et «mercede mendacii» credunt cum Herodianis. Et ubi est
logica
Christi: «Ab operibus cognoscetis eos» etc.? Sed ipsi legunt: «a verbis inimicorum»
etc. Hoc quidem mihi
solatium, quod Crucifixo, non autem crucifixoribus
similis sum. «Daemonium, inquiunt, habet» etc., «Samaritanus
est»
etc., «fugit ad Chaldaeos» – nunc ad Turcas –, «se regem facit» etc.,
«contradicit Caesari» etc. Et contra prophetas et
iustos semper hanc
ipsam leges calumniam: «Benedixit Deo et regi»; quin etiam Plato et Xenophontes
eandem contra
omnes sapientes solitam annotarunt in Socratis
apologia. Et vere sancta Brigida id futurum in
praesenti mundi turbatione praedixit
paulo ante: «Humiles, ait, ingemiscent, audaces praevalebunt: sapientia
infatuabitur: stellae confundentur, dimidiabitur sol» etc. Et alibi: «Honor
et virtus prosternetur,
sapientes et senes non levabunt caput, donec veniat
qui placabit iram meam» etc. Salomon autem pro quocunque tempore ait:
«Vidi iustos quibus mala proveniunt tanquam opera egerint impiorum: impios
autem qui ita securi sunt ac si bene
egissent» etc. Et David de his impiis
ait: «In labore hominum non sunt, et cum hominibus non flagellabuntur;
ideo
tenuit eos superbia» etc. Ego autem non me bonum vendito, sed
unum ex his scelestissimis, sed non qui «in labore hominum
non sunt»;
nam, ut sequitur David, «fui flagellatus tota die, et castigatio mea in matutinis»,
et «saepe
expugnaverunt me a iuventute mea» etc., et «nisi quia Dominus
erat in nobis, forte vivos deglutissent nos». Hoc ergo
tantum assero,
eos non habere contra me tantum quantum sufficit recto iudicio ad punitionem
meam. Nemo iniuste
patitur, sed multi iniuste agunt. At, etsi diabolus
essem, inauditus mori contra canones et leges non debeo, praesertim
cum
pollicear Ecclesiae Dei tot tantaque beneficia, ipsique Regi. Quid prodest
Regi et Ecclesiae mors mea? At, si
promissa praestitero, ingentia bona erunt
illis: ergo non quaeritur in sanguine meo Regis et Ecclesiae utilitas et honor,
sed satraparum errantium exaltatio, qui rodunt radices sceptri regii sicut
domestici vermes, eique pro iustitia
iniquitatem et pro malefactis heroica facinora
vendunt pretio auri et argenti etc.
Quapropter rogo te, Scioppi carissime, ut qui videris asinum sanctae Ecclesiae
praecipitatum in fossam, sicut Moises iubet,
ne cesses quin erigas
extrahasque; forte enim aptus erit vectare Christum in Ierusalem et in Aegyptum
et in
Samariam. Fungere Samaritani ac redemptoris munere ad
quod natus es! Levitae et sacerdotes pertransierunt me absque
benedictione,
tu vero fecisti mecum misericordiam. Memento quod ego iacebam
praestolans mortem, sicut Elias sub
iunipero; tu autem tanquam angelus
me ad vitam excitasti, sed subcineritium panem non attulisti, in cuius fortitudine
me usque ad Oreb faceres ambulare. Ministerium tuum imple. Ecce
librum hunc: utere virtute in virtutis auxilium. Hic
ipse occultos humores
peccantes in infirmo reipublicae corpore tango et irrito, et medicis quidem
empiricis videbor
ineptus; sed aegroti benefitium pernoscent.
Nec poterit Macchiavellista murmurare in hoc aliisque seculis praeteritis
futurisque, quod argumenta potiora
dissimulaverim. Nam plura quam ipsi
queant imaginari et fortiora apposui dissolvique per coelestem et humanam
philosophiam, non semel neque bis, usque ad radices. Macchiavellistam interpetror
quicunque vivit astutia fundata super
proprio amore et in religionis
incredulitate. Cuius hic tantummodo quaestio quia est, dissolvitur. Nam
contra sectas
omnes alibi luculentius et peculiarius scripsi, ac dogmata Christiana
omnia exquisite declaravi. Hic sit tibi monumentum
mei; verte
ipsum in Germanicam linguam, similiter et Dialogum contra haereses; tibique
meos
commendo libros, sicut me Deus tibi, si forte non simulas ut caeteri.
Trado tibi sermones multos in uno volumine De monarchia Hispanorum;
item Panegyricum ad Italos principes, ut, si se et rempublicam Christianam
salvari velint, eidem non
repugnent, et qua ratione ab ea in papatu sese tutari
queant; item, Dialogum contra Lutheranos; et
libros quatuor De sensu
rerum et magia mirificos, quos ad Caesarem doctissimum feras; et Prognosticum
astrologicum de his quae mundo imminent usque ad finem. Deinde
submittam Prophetalia. Item, trado tibi totius philosophiae nostrae compendium,
iuxta propria principia, ubi
de omnibus naturalibus tracto; et
Ethicae compendium; et Politicae centum quinquaginta aphorismos; et de
republica librum unum, attitulatum Civitas Solis; et De monarchia Messiae
librum unum pro iuribus papae et principum iuxta veritatem. Item, tractatum
De iuribus regis Hispaniae in Novum Orbem contra adulatores et contradictores.
Item, libros tresAd Venetos, contra schisma incoeptum anno
praeterito, per politicam et theologiam et
propheticam; et quae petisti contra
frigus et aestum remedia et [ad] Henotum contra pestem Coloniensem
misi ad te.
Vide, omnia tradidi in manus tuas; quoniam praevenisti me benefitiis
ex parte Dei, nolui ingratus videri. Item, do tibi
librum De regimine
Ecclesiae ad summum pontificem.
Propterea rogo te, ne sis mihi ac tibi dedecori et oneri, quoniam multi
acceptis libris meis abutuntur, transcribentes ex
his libros suos et vendentes
aliena tanquam sua. Hi quidem omni ex parte miserrimi sunt, quoniam sese
annihilant,
ostendentes quod non sunt, et coram Deo nunquam veniam invenient.
Hoc enim furtum est deterius quam rapina fortunarum et
honoris
et quodcunque aliud facinus, quoniam non corporis, sed animae filii subripiuntur
et fama perennis. Vide ne
cadas cum caeteris, ut cum tibi comparaveris
honorem, meam doctrinam novam et egregiam proferendo, tunc velis
me
extinctum ut falso illo fruaris honore. Statim enim diabolus dicet in
corde tuo, quod iam fecisti quod per iuramentum
pollicitus es. Sufficit tentasse;
nam impossibile est Campanellae sospitatem conficere; tunc omnis
difficultas
apparebit impossibilitas et omne malum meum videbitur tibi
ex iustitia Dei provenire. Et hanc apparentiam efficiet in te
cupiditas potiundi
scriptorum meorum. Ecce, praedixi tibi, non quia id abs te timeam,
sed ut intelligas quibus te
fraudibus circumventurus est Abaddon, deus niger
seculi huius, qui timet a donis Dei in me. Dominus adsit tibi et mihi.
Viriliter age, quoniam in Deo omnia poteris. «Liberator, ne tardaveris».
Vale.
Kalendis iunii 1607, in Caucaso.