Tommaso Campanella, Lettere, n. 37
A GALILEO GALILEI IN FIRENZE
Napoli, 13 gennaio 1611
Excellentissimo domino Galileo Galileo, Patavini Gymnasii mathematico,
salutem.
Sidereum nuncium, quae recens vidisti in coelo arcana Dei, «neque non
licet homini loqui»,
narrantem, duabus horis iocundissime audivi; atqui
pluribus sane diebus extensam narrationem optassem. Haud quidem Copernicus
vel Tychon vel alius quispiam tam
praepropere huiusmodi nuncium
emisisset, nisi prius omnes adhuc latentes stellas adnotasset et distantias
earum
inter se et ad fixas patentes conscripsisset, et modum conversionum
astrorum Mediceorum et periodos metitus esset, et
siqui alii caetero
planetas vel fixas circumeunt considerasset, et motus omnium stellarum
– in quibus Copernicus et
forte Tychon non potuerunt non errare, quia tam
mirifici organi, quale a te inventum est, beneficio destituti erant –
emendasset.
Illud et maxime investigandum erat, num in superioribus absidibus planetae,
propriis, inquam, non ad
solem vel ad aliud sidus quod circumeunt
nactis, vere eleventur aut potius retardentur; et num tanta sit coeli, omnia
continentis, peripheria, ut cuiuscunque planetae habitatores, quorum singulos
oportet esse plenos, ut Cybeles seu
Tellus, nostra stella, putent sese in
mundi centro positos esse; et num refractio visus in orbe fumoso seu vaporoso
faciat videri supra horizontem ipsas coeli figuras, quae adhuc non
emerserunt, unde semper supra sex, hac forte ratione,
conspicimus. Item,
qualem habent astrologiam et astronomiam singulorum incolae astrorum,
et tandem num lateant corpora in aethere, quae nec a sole illustrentur, nisi
ubi fiunt vapores multi, unde
crinita apparent super ipsos quoque planetas.
Multa quoque disputanda sunt de figuris fixarum et errantium, et de
republica
quam vivunt in astris habitatores, sive beati, sive quales nos. Nam, si
luna vilior est tellure – quod
minoritas corporis et motus eius circa terram,
quasi amantis et recipientis ab hac vigorem et influentiam, et inequalitas
maior declarant –, utique lunares incolae nobis infeliciores erunt; et tamen
in Luna Beda, sacer doctor, quasi
pythagorizans, ponit Paradisum terrestrem,
quod Ariostus sequutus est. Sed hoc negocium est metaphysicum,
de quo
ipse pluribus egi: quae autem mathematicam tangunt negociationem,
abs te expectabamus.
Displicet mihi libellum tuum antequam Metaphysicos absolverem non vidisse.
Sed bene ibi docui longe
plura systemata in coelo latere quam pateant,
et constructionem universi possibilem esse iuxta Coperniceas hypotheses;
sed in pluribus ipsum falli, quia partim ex Pythagoreis, partim ex
Ptolomaicis, in suis libris accepit quae profecto
consona non sunt. Item
et sol mobilissimus ponendus erat, qualem calor, qui quaecunque corripit
attenuat et movet
rapidissime, si potentissimus siet, ostendit; et cum nullum
circa centrum feratur, in se ipsum circumvolvi videri debet,
quod specula
sub aquis repraesentant, et ipse matutinus et vespertinus, quando oculorum
aciem minus ferit. Itaque,
quamvis sidera aliena luce et calore cuncta
vigeant, Sol tamen proprio gaudet et eo Tellurem gravidatn reddit ad
parturiendum
secunda entia.
Sic ergo stant principia doctissimi Telesii nostri, si motus Telluris sit ab
anima Origenica. Tu vero omnes mortales tuae
gloriae participes esse pateris:
nemo enim tuo perspicillo nunc non utetur, et quae tu non docuisti
declarabunt, et
libros novae astronomiae implebunt. Laudo magnanimitatem
tuam, nulli quippiam invidentem, et rogo ut, cunctis admodum
pensiculatis,
astronomiam novam ita cudas, ut nemo meliorern possit conficere;
alioquin non Galilei dicentur huius
doctrinae sequaces, sed ab illo qui primus
quam optime de his totam scientiae arborem producet. Equidem subirascebar
Italiae nostrae, quod, cum Imperii sit mater et religionis sanctae
tribunal, in caeteris scientiis externorum ope
indigeret; et licet tanquam domina
utatur «ancillis vocatis ad arcem», tamen vidi ancillas super dominam
superbire.
Aristoteles factus erat oraculum philosophorum, Homerus
pöetarum, Ptolemaeus astronomorum, Hippocrates medicorum, et ipse
Virgilius
palmam concedit:
Excudent alii spirantia mollius aera
(credo equidem): vivos ducent de marmore vultus,
orabunt
causas melius, coelique meatus
describent radio, et surgentia sidera dicent.
Tu regere imperio populos, Romane, memento
(hae tibi erunt artes), pacique imponere [morem],
parcere subiectis et debellare superbos etc.
Sed cum et hae primariae artes ad Hispanos et Germanos migrassent,
nulla nobis reliqua laus est; et quod peius pöetae
nostri falsos heroas et
deos nationum cantant, nostrates silent, aut vituperant: hoc in cantione
Ad Italiam deploravi. Sed profecto viget adhuc imperium Italicum; nam
pontifex maximus supereminet
cunctis principibus terrae et theologia Romana
cunctis scientiis praescribit leges. Toti est nota mundo Italiae virtus,
sibi uni ignota; et quidem in doctrinis inferioribus Italia praepollet iam
cunctis. Reliquum est ut infideles
expellat ancillas et ex propriis sibi paret
auxiliares. Telesius expulit iustissime Aristotelem, sed tamen funera huius
adhuc honorantur; Virgilius et Dantes Homerum obscurarunt; habet et
Celsum Hippocratem suum Italia, et Plinium
Dioscoridem; in iudiciis
astrorum Cardanus Arabes profligavit. In astronomia nos Ptolemaeus et
Copernicus
pudefaciebant: sed tu, vir clarissime, non modo restituis nobis
gloriam Pythagoreorum a Graecis subdolis subreptam, eorum
dogmata resuscitando,
sed totius mundi gloriam tuo splendore exstinguis. «Et vidi
coelum novum. et terram novam»,
ait Apostolus, et Isaias; illi dixerunt,
nos caecutiebamus: tu purgasti oculos hominum et novum ostendis coelum
et
novam terram in Luna. Quidquid cecinit Ovidius de priscis astronomis
felicissimis, tibi soli et vere convenit:
Felices animae, quibus haec cognoscere primum
inque domos superas scandere cura fuit, […]
Admovere
oculis distantia sidera nostris
aetheraque ingenio supposuere suo.
Elogium secundi distici tibi uni vere decantatum vides, aliis vero per hyperbolem.
Sed vide ne, sicut Columbus invento Novo
Orbi non imposuit
imperium neque nomen suum, sed Hispanis dominatum et Florentinis nominationem
cessit: ita et tu
Tychoni aut alteri novae astronomiae decus
prodas. Americus novo mundo terrestri nomen, tu novo coelesti dabis:
utrique Florentini, quorum semper suspexi indolem. Dantes prophetavit
de stellis poli antartici, quae quadragesimam nonam
figuram, dictam Cruciferum,
effingunt: nam nescio unde potuerit, nisi a numine, hoc discere;
nullam namque
scripturam Hanno Carthaginiensis, quem totam navigando
perlustrasse Africam, teste Plinio, scimus, reliquit de Crucifero.
Tu vero,
spernens quasi ea quae vulgaribus cernuntur ocellis, ad invisibilia, numine
praeeunte, penetrasti, eaque
nobis visibilia reddis:
Semper honos nomenque tuum, laudesque manebunt.
Felix Medicea domus, cui novum coelum per te arridet! Sanctus Clemens
Romanus, qui ultra Gades novos orbes esse docuit –
et detegendos
a novo Tiphy Seneca in Medea praedixit –, ille idem Clemens ex ore sancti
Petri
docet aliud esse coelum aliaque sidera invisibilia nobis, quoniam fumosus
circulus Telluris ea nobis obtegit et nonnisi in
fine mundi propalanda
monet. Tu vero, huius vaporosi mundi cortices et velamina ante tempus
rumpens, nos ad coelum
illud Clementinum rapis, vel coelum ad nos inclinas.
Gaudeamus: si murmuraverint theologi, prophetizantes defendent te
patres theologiae: Chrysostomus, et Theodorus episcopus Tarsensis, magister
eius, et Procopius Gazaeus, qui coelum
stare, praesertim supremum,
et stellas circumvolvi docent; et Augustinus hanc opinionem suo tempore
a mathematicis
rite demonstratam fuisse docet, neque per sacras Literas
evertendam esse nobis, ne simus irrisui mathematicis: quod
debuisset ipse
observare cum antipodas negavit. Habes Originem, qui terram esse animal
et sidera omnia docuit, et
Pythagorica dogmata laudat et ex Scripturis
probat. Scripsi et ego De philosophia Pythagoreorumlibros tres, et de his in
Metaphysicis prolixe disputavi. Scripsi libros quatuor De motibus astrorum,
potius physice quam mathematice, contra Ptolemaeum et Copernicum, et
De symptomatis mundi per ignem interituri, non tamen interitu totali, sed
quadam renovatione, quam
nova phaenomena ostendunt. Utinam liceret
mihi de his conferre tecum!
Quoniam vero ita petis, monebo te quod non videatur recte dictum, maculas
lunae grandiores et patentes aqueas esse et sicut
mare in nostra Cybele;
nam ex opposito Sole lumen vividum emitterent. Lux enim in aqua,
quoniam transpicua ac sibi
pervia, quia similis (a calore enim liquefaciente
et vincente, cuius lux est color, efficitur), multiplicatur et augetur;
et in nigris
maribus directa lux, licet foedetur usque ad ofuscationem in profundo,
tamen vivida est in superficie:
non modo enim resilit a fundo, sed a quacumque
intercepti spacii particula. Quapropter aliud quidpiam tibi addendum
est in huiusmodi dogmate enucleando. Desideratur quantitas deliquii Telluris
et Solis ad Lunam, et diameter umbrae lunaris
ad nos. Cur autem centrum
universale et peripheria stellata stent immobiliter, undecim vero sidera
choreas ducant
circa centrum alia aliud, abs te non requiro, nisi mathesim
transcendas. Illud quoque mirum, si stellae omnes orbe
vaporoso ambiuntur,
cur planetae tantum videantur vere rotundi, non autem et fixae? Numquid
hae robore et copia
lucis materiaque omnino similari constant, ita ut
vapores nullos emittant? et cur circa ipsas immotas alii non
convertuntur
planetae? et cui usui quaelibet stella cuilibet sit?
Causa scintillationis a Copernico et Aristotele reddita puerilis est, ut nosti.
Procul dubio quaecumque propria non lucent
luce, vaporem educunt,
aliena attenuante. Dabisne fixis lucem propriam atque centro et privabis
modo planetas? et
cur, si ita est, non rotundae sunt fixae prorsus uti Sol?
Neque illud exacte declaras, cur sol et luna per vapores spectantur grandiores,
non autem et caeterae
stellae; nam et hae sub modico forte vapore ad
proportionem videntur grandescere. Praeterea, si circulus vaporosus sidera
Medicea in suprema abside efficit longe minora quam ipsa potest efficere
distantia, quaelibet stella prope lunam et
alios evaporantes planetas conspiceretur
minor quam solet; et hoc te observare oportet. Videntur quoque
Copernico
planetae in auge, ubi sese ipsorum intersecant orbes, minus ab
invicem distare quam ipsa remotio requirit; quod non
vaporoso dabis circulo,
nisi et solem eodem circundes quod ridiculum est affirmare: ipse enim
fons est purissimi
ignis et visum stellarum non aufert vapore crasso, qui nullus
apud eum esse potest, sed lucis robore, cui noster impar est
sensus. Neque
posset esse in causa minuendae distantiae, sed quantitatis tantummodo.
Quapropter te considerare
cupio, et num circuli Medicearum in superiori
abside mutuam habeant intersecationem, quae forficis instar coniungatur
et disiungatur. Hoc autem dico ex hypothesi; nam circulos esse nullos sentio,
sed per se ferri sidera, suo quodque
numine, ad primae Mentis nutum.
Plurima Copernicea dogmata emendanda tibi sunt; Tychonica nescio,
quoniam non licuit hactenus eius commentarios videre,
iniquae subiectionis
freno cohibente. Nequaquam satisfecisse prorsus videris quaestioni, cur fixae
et errantes non
grandescunt perspicillo conspectae aeque ac luna: si
enim fulgidi illarum crines (quorum causam nec doces) usque ad
quintuplam
rationem, ut ais, augent, non fiet ut, cum luna ad centuplam multiplicatur,
nonnisi ad quintuplam illae
multiplicentur, perspicillo demente crines,
sed usque ad vigecuplam crescant oportet. Id ergo emendes velim,
aut
declares.
Quod autem putas Galaxiam visam esse priscis physiologis cunctis densiorem
coeli partem, vide ne fallaris; nam stellulas
esse, mutuis luminibus
sese prope colluminantes, testatur Albertus in primo; Aristoteles, vero, vapores
ab iisdem
stellis elevatos albefactosque. Quod mones, lunares montes
et eminentias maiores esse terrenis, physica ratione probari
etiam potest:
quoniam nimirum fit soli propinquior tellure in synodis et remotior in diametris;
ergo actionem eius
inaequaliorem valde suscipit, ac proinde inaequalior
evaserit est opus.
Arbitror equidem isthaec ac multo plura, in quos polliceris commentariis,
praestiturum; quos cum edideris, obsecro, per
virtutis amorem et
per domum Mediceam, cui et ipse aliquid debeo – ille enim ego cui quondam
in coenobio sancti
Augustini Patavini epistolas nomine Ferdinandi magni
ducis tu reddidisti, quam primum Patavium iam veneras –, ut statim
ad me mittas per virum optimum atque doctissimum, qui tibi has perferendas
ab Urbe curabit. Scias quoque me, in
praedictione astrologica in
magna synodo 1603, novas scientias coelestes, praeter alia multa in hoc
seculo
propalandas fore praedixi, quoniam prope augem Mercurii, eodem
Mercurio adsistente, celebrata est synodus in Sagittario: eius praedictionis
amicus te compotem forte
faciet. Nec, quod et tu auguraris, inficior omnes
scientias iuxta hanc arcanorum reserationem reformatum iri. Probe cum
tuo
Dante pronosticaris:
Poca favilla gran fiamma seconda;
dunque diretro a noi con miglior voci
si pregherà perché Cirra
risponda etc.
Oblitus eram commonere te, ut Copernici hypothesim de obliquitatis et
eccentricitatum restitutione corrigeres; id enim
numquam fieri posse, earum
perpetua imminutio admonet; et librationum oppositarum et corollae intortae
figmenta, de
quibus etc. Vale, et Deus coeli, cuius effectus es Nuncius,
coeptis faveat tuis etc.
Idibus Ianuariis 1611, Neapoli.