Tommaso Campanella, Lettere, n. 90
A PIERRE GASSENDI IN PARIGI
Roma, 7 maggio 1632
Doctissimo philosopho ac astronomo domino Petro Gassendo. Lutetiam.
Vir omnino bonus Gabriel Naudaeus, idemque singularis utriusque amicus,
ostendit mihi nuperas tuas observationes,
quibus, ut video, non parum
astronomicae rei profuturus appares. Gavisus sum valde quod temporibus
nostris, quae
priscis difficillima erant, obvia fiunt arcana coeli, et quidem
luminare maius surrexerat Copernicus, luminare minus Tycho
Brahe, additur
Galileus coelestium occultissima nostro supponens ingenio ostiumque
pandens per quod extra
flammantia moenia mundi
longe procedamus ad inexplorata systemata conspiciunda. Adiungeris tu,
vir
doctissime, sternens viam ac tutiores faciens semitas, ne animus immensa
pervadens spatia aliquo vel puncto aberraret.
Doleo tamen e contra saeculi vices, quod, cum foelicissimum sit invenzione
novarum rerum, in scholas tamen inventores
introire non sinit: occuparunt
enim illarum cathedras olim qui nugaciter philosophati sunt, non
duce natura, sed
proprio arbitratu cuncta metientes, tantisque praestigiis
animos hominum occupaverunt eaque obnubilaverunt caligine, ut in
somnum
adeo profundum suavemque obtusis mentibus ita adegerint, ut quicumque,
vel veritatis voce, vel face telisque
diei perlucidis, intrare velit
ad ipsas, statim ira indignationeque perciti contra dulcis somni impedimenta
consurgant
armati, explosaque luce, iterum ad infamem quietem revertantur.
Quapropter vagemur extra oportet, donec Deus systema nostrum
purget tenebris, habitandumque suis reddat
asseclis.
Observationes quidem tuas laudo caeterisque commendo, ut alias et ipsi
capessant: sic enim fiet ut res litteraria tandem ita
refulgeat, quod vel clausos
sponte oculos recludat ac pastores hominum ad meliora pascula ducere
divinum gregem
armentumque compellat. Tu interea macte virtutis esto, et
cum plura alia rimatus fueris, nos participes facito. Gaudeo
iterum quod nebulas
Aristotelis excusseris, sed quod Epicureas veluti caecias ad te traxeris,
non satis placet: si
enim eas ratione amplecteris, et tu a te ipso non es, rationem
habet et mundus, unde et tua est; ergo non casu regitur;
ergo non
sine prima Sapientia; ergo non sine Deo; si absque ratione, fidem non mereris.
Caetera Atheismus triumphatus nuper editus ostentabit. Vale.
Septimo maii 1632.
ordinis Praedicatorum.