Tommaso Campanella, Aforismi politici, p. 91

Precedente Successiva

5. La prima compagnia è legata dal ben del animo, la
seconda del corpo, la terza della fortuna.
6. La communità dell’animi la fà e conserva la scienziata
religione, la quale è anima della politica e diffesa della legge
naturale
.

Quoniam amor ac timor Dei poenarum et praemiorum
aeternorum compellunt ad legum observantiam.
7. La communità della religione più stringe in primo luoco
perché unisce diversissime nazioni, onde ai Cristiani d’Asia,
d’Affrica, d’Europa e di America per tal legame un Pontefice
Romano signoreggia.

Coniunctio occupata est in bonis animi, corporis, fortunae.
Coniunctio animorum est cum inter cives omnes iisdem
opibus animi concorditer student saluti communi.
Animi virtutes sunt bonae artes et religio.
Animorum coniunctio in duabus rebus consistit. Primo in
iisdem artibus. Secundo in artium earundem usu.
Ubi eadem religio non est, ibi perfecta animorum non est
coniunctio.
Ubi non est perfecta animorum coniunctio, ibi non ex omnibus
animi opibus student saluti publicae.
Ubi non est eadem religio, ibi privata studia esse necesse est.
Ubi privata sunt studia, ibi non omnia ad publicum referuntur
commodum.
Facile est imperium in eos qui eiusdem sunt religionis.
Imperium quod Pontifex habet in Christianos, qui diversae
terrae regiones colunt, imperfectum est, quia non habet vim
eos coniungendi bonis omnibus, sed animi tantum, imo religione
modo.
Pontificis igitur hoc officium, ut animos hominum una

Precedente Successiva