Tommaso Campanella, De sensu rerum, p. 56

Precedente Successiva

veluti ex fidibus crassis, subtilibusque in cythara, movent
alij multum, alij parum aëris, et temperantur et Musicam efficiunt
spiritui amicam. Ipse enim natura mobilis gaudet invitari ad motum,
propriam operationem, qua ventilatur, purgatur, augeturque,
et dilatatur in sua symmetria. Ubi autem soni sunt acuti alij,
alij vero graves, ad eius conditionem temperantur, ideoque mensura
humanae musicae ex Pulsus humani mensura adsumpta est: At
existimandum omnes voces mundanas simul melodiam esse mundo
toti; itaque maxime motus coeli: cum omnis sonus sit motus
ut perceptus: se aliis generibus rerum alia harmonia congruit.
~ Sicut et in genere hominum crassiores spiritu appetunt carnes pingues,
linguam crassam ipsorum dilatantes ad metrum ipsorum: Acutiores
macram; mediocres ex his compositam. Sic acetum cum
oleo harmoniam affert gustui, sicut graves acutique soni auditui:
quoniam vero eadem res aliis animalibus dulcis est, aliis amara; nam
et in genere hominum pueri dulciora cupiunt, blando spiritu praediti:
Senes subamarescentia, quoniam temperies et calor similis inest
illis. Capris genista dulcis est, nobis amara: idem de vocibus existimandum
est. Asinus enim asini voce iucundatur, homo hominis, etc.
Foetet nobis stercus nostrum, quia a spiritu nostro reijcitur, et tamen
olet canibus et porcis, sicut nobis excrementa quarundam feruscularum
sunt muscus et Zebettum. At in mundo non est odor, neque
foetor, nec dulcedo, nec amaritudo, nec symphonia, nec cacophonia,
nisi particularium respectu rerum, quae aliis servantur, aliis destruuntur,
toti autem mundo cui res omnes sunt partes, omnes sunt harmonia,
odor, dulcedo. Utque melius intelligas spiritum mobilem
contactum audire, nec rem incorpoream, ut Arist. opinatur, Pythagoras
Musica furiosos sanavit, Damon ebrios, Timotheus , quemcunque
voluisset affectum, inducebat, Orpheus contemplationem,
Terpander surdis reparavit auditum, Musica lydia effoeminabat homines;
Lacedemonica masculescebat; alij castitatem conciliabant.
Haec autem propterea fiunt, quod spiritus ita operatur, sicut movetur
ficiturque. Non enim saltitamus in chorea gagliardam, alio sonante spagnolettam:
sicut enim spiritus movetur ita movet corpus, ut calefacta calefaciunt,
et frigida frigefaciunt. Ergo furiosum, cui motiones sunt perturbatae
in generatis fuliginibus, aut nimio aestu, aut imaginativa fervente
aliunde, prudens artifex sono mulcet spoliatque aliis furentibus
motibus, quae cogitatus sunt, cogitque frui musico sono. Ideoque
saepe melodia somnum inducit, quoniam totus spiritus in caput
colligitur, ad fruendum blando sono, caeterumque corpus motu
sensuque ita vacuatur, sic etiam spiritus vapore vini oppressi ventilantur
et alleviantur. Et soni asperi movent ad iram idcirco in bello

Precedente Successiva

Schede storico-bibliografiche