Tommaso Campanella, De sensu rerum, p. 138
voces? Agnovit S. Augustinum hunc aeris sensum in libro de divin.
daem. ubi inter caeteras rationes assignat ob id daemones divinare.
quia corpus
habent tenue, aereum, aptum pati facillime, hancque
passionem esse sensum, et
sagacitatem, atque ex pauca praeparatione
in causis argumentari effectus, quam
celeriter. Multaque ad rem
adducit: tametsi ipse credam daemones natura incorporeos
esse.
Equidem longa experientia edoctus nunc subito discerno, num somnium
sit ab
humoribus et fuliginibus, aut ab aëre, aut ab intelligentiis
abstractis bonis vel
malis.
Caput XI.
Prophetiam naturalem
in spiritu, supernaturalem in mente
fieri, et perperam ab
Aristotele et Galeno confundi;
et de Sybillis
et Phythonissis.
~ At prophetia, qua Deus homines donat, non in
spiritu
corporeo initiatur, sicut in melancholicis et
brutis naturales
prophetiae fiunt, sed in mente per se
primum, ab ipso hominibus immissa, et ea
ostentat
res altissimas, in eaque residet ipse solus, movet, docet.
in
abstractionibus adeo vehementibus, quae trahunt
una spiritum corpusque consequenter
in coelum. Unde visi
sunt multi in aërem elevati saepissime. ut S. Catharina et S. Franciscus
usque ad
nubes; qui Dei amore ferventes corpulentiam vicerunt,
non autem victi sunt. Si
magnes attrahit ferrum, sursumque
elevare facit et in sublimi sustineri, stultitia
crassa est Aristotelicorum
negantium ecstasim divinam. Colligitur spiritus crassi ferri,
propriamque
exuperat corpulentiam ad odorem sui perfectivi Entis;
et canis ut carne potiatur eo
sursum attollitur, quo per se perveniret
nunquam; et homo nymphae amore fervens
ardua aggreditur, ita ut
exercitum unus dissipet homo in momento, quanto ergo magis
credendum
est, mentem attolli, quorsum aspirat, sursum, spiritum
que
incalescere, et colligi secum, corpusque simul in altum trahere,
auxiliante
divino amore, illi etiam communicato, ac toto simul composito
ex mentis unitione?
videmus quidem Ecstaticos non sentire si
pungantur, quoniam totus spiritus sursum
elevatur collectus, reliquitque