Tommaso Campanella, De sensu rerum, p. 184

Precedente Successiva

quam cum ipsis habent, et odii nobiscum venena ipsorum. Quas
ob res qui sciret ex auro spiritalem vehementiam educere, qualis est
in cane rabido, et non ordinariam, qualis in sano, posset eius mistione
alia metalla in aurum convertere. Potest habere aurum
eiusmodi virtutem sopitam in densitate, (ut patet in magnete, et
in silice ignem continente) et per ignem excitari, roborari et vehementia
donati sicuti aestivi ardor solis ipsam in cane excitat; et naturaliter
dat Tarantulae. At nescio num aurum spiritus nobilis expers,
fieri tale possit, et non exhalare, et verti aliud in Ens.
Caput XII.
In lege leprae Moysem docere sensum affectumque
communicari et multiplicari in res dissimillimas
et distantes, consensumque
comprobare.

~ Tandem sapientissimus Moyses docet, non modo animal
animali proprias communicare passiones et contagia,
sed rebus quoque, quas insensatissimas vulgus
existimat. Ex quo intelliges, quod retulimus de medicamine
ensis et lienis non omnino a veritate aberrare. Nam
et huius experientiam vidimus. Dicit igitur in Levitico, lepram
ab homine in homine contagione transite et in animalia. Deinde
vero in vestimenta et in parietes domus consimili serpendo modo.
Dat legem, ut si apparuerit leprae macula inhomine, separetur septem
dies, et quando macula apparet humilior carne reliqua,
et quando serpit post primam probationem iubet dies quadraginta
extra castra manere et curari oportunis remediis: ac deinde sacerdotis
iudicio supponi, an recte curatus sit; qui hoc quibusdam indiciis
in carne et pustulis ex colore et plagae cicatrice agnoscebat. Eadem
ratione iubet, si in veste apparuerit plaga leprae separandam esse,
ac deinde pluries lavari; sique macula staret, amputari a reliqua veste,
si vero serpat comburi; quoniam volatilis (ait) lepra est. Idem
de arculis et pannis absconditis docet. Tandem ait, si apparuerit plaga
leprae in parietibus domus quae sit lucens et humilior reliquo pariete,
abradendum esse locum plagae et lavandum et habitatores discedere

Precedente Successiva

Schede storico-bibliografiche