Tommaso Campanella, De sensu rerum, p. 167
Caput VIII.
Magia naturalis ad prolatandam
et breviandam
vitam in universali.
~ Sicut homo homini mortem vitamque
afferre potest
multo facilius alias passiones ad has extremas non
pervenientes
inducere poterit. Omnibus palam est venena
mortem, antidota vitam
ingerere. Physicus ergo qui
venenosas res, contrariasque intelligit, occidere
potest, et sanare.
Quidquid occidit, exhibetur, vel in cibo vel in potu, vel in
clystere,
vel in fistula vel applicatur deforis per respirationem,
vel
transpirationem. Certum est continuo spiritum exhalare,
indigereque
refectione; non ipsum modo, sed corpus totum. Cum
enim calidum sit
totum, attenuatur semper et praecipue minus
crassae particulae, porosque in cute
efficit, exhalatque in aërem.
Ut ergo, quod continuo perditur instauretur, continuo
opus est
cibo, atque potu, non modo ut elixetur et concoquatur cibus,
et
transmittatur per venas in atomos tritus alteratusque, sed ut humiditas
per
corpus diffusa, quae facilius exhalat, instauretur. Omnis
enim particula indiget
humiditate ut adnatae melius coniungatur, et
facilius attrahat nutrimentum, et ne
frangatur, dum motus fit, et ut
spiritus loci peculiaris reficiatur celeriter. Nunc,
inquam, quod
prout cibi et potus conveniunt, aut repugnant temperiei
animalis,
producunt aut abbreviant vitam. Praesentaneum remedium ad
vivificandum
aut mortificandum est illud quod bene aut male afficit
spiritum. Vir lassus
debilisque extemplo a vino robur sumit. Strenuus
vero ac bene nutritus a foetore vel
cicuta subito aggravatur et
cadit et moritur; hoc autem a frigore non fieri palam
est, cum nix
et glacies, res frigidiores, eiusmodi passionem non inducant:
Fungi
vero et napellus et helleborus aliaque huiusmodi calida maxime
inducant.
Quapropter existimadnm [existimandum] est esse in causa fumum viscosum
foetidumque, qui ex his exhalat rebus et
replet vasa, quibus inambulat
spiritus, mortemque inducit, suffocando aut
condensando.
Idem efficit Antrum Agnanae, et fossa veteris frumenti plena;
et
carbo accensus intra cubiculum, unde exspirare non possit: qui
sua crassitie
aggravat spiritus tenuitatem, nigredine foedat spiritus
luciditatem, et calorem
superat spiritus caliditatem. Sic ergo occidit
venenum omne. Sed alia sunt
percalida, acria et corrosiva sicut lithargyrium,