Tommaso Campanella, De sensu rerum, p. 194
ipsorum artes, nec vincula, quibus aërem copulant, figurantque
et
incorporant, et movent. At ipsi corpulentia expediti altius
intelligunt
vires, activitates, passibilitates rerum naturalium, atque
utuntur
ut libet, quantum Deus permisit. At experientiae innumerae
et
auctoritates potissimae comprobant eos tot mirabilia facere, cum et
nos quo
ad licet mirabilia quoque efficimus. Pluvias homo potest
facere ex fumis
ascendentibus ad tectum Aulae de super nive opertum;
et tonitrua, si miscuerit fumis
illis camphoram et sulphur ardens:
Cuius vapores intra alios compressi accenduntur,
et erumpunt.
Itidem, spargendo aquam in aërem contra solem in medio lucis
et
umbrae; Ventos contrarios aperiendo fenestras, prius tamen
repleta domo: aliaque
multa.
Appendix.
~ Num lamiae cum daemonibus
corporaliter ambulent, ac conversentur,
dubitatio est magna. S.August. putat eas ungi et stupescere
vaporibus unctionis, cadere, dormire ac somniare
se ivisse
movente daemone imaginativam. Quod potest inducendo eos
spiritui
motus, quos aer afferre solet in somnis. Sed experientiae multae
ipsum
docent, eas ire in corpore, et sensu exteriori, ac a daemonibus
plurima videre; at
quo pacto ingrediantur exeantque clausis ianuis
non intelligo; nisi per Diabolum
aperiantur. Possunt quoque vere
etiam dormiendo ire, cum multi dormiendo ambulent,
multasque
actiones edant, et revertantur ad lectum. Dicunt ab imaginante
spiritu
circumduci, bene. Sed nequit fieri absque communione aëris
communis
spiritus, quo ad certum iter absque errore reguntur.
Num corpora immutare possit
daemon dubitatur. Sed non nisi
imaginationem credo, qua putat quis se videri canem:
et interim
corpus eius iacere. Si autem canis a daemone suppositus in negotio
de
quo somniat lamia, truncatur, Daemon lamiae corpus truncat in
lecto, ut vere
ambulasse in tali figura credatur; et sic experimenta
Grillandi
et Spinae declaramus in Metaph.. Multa contingunt ab astutia
quae daemonibus vel angelis tribuuntur. In foro
Iulio F. Roccus
cum observasset monachum singulis surgere noctibus ad
orationem
coram statua lignea S. Dominici , deposuit statuam ex altari: et induit
se sicut S. Dominicus cum disciplina in manu. Monachus ivit
rogatum. Roccus
movebat disciplinam, sed parum quasi minitando:
Monachus caepit pavere; Roccus se
movit, monachus fugit, Roccus
insequitur; monachus cadit exanimis, Roccus reddita
statua ad locum
suum, accurit [accurrit] cum aliis monachis, et erigebant eum, qui nunquam
loqui potuit et capilli
omnes albi facti sunt, calore introrsus
redeunte, ac debilitato; mortuus est sine
voce post paucos dies; Hoc