Tommaso Campanella, De sensu rerum, p. 17
Caput VIII.
Quaecunque accidentia ab
instinctu fiunt, effectus esse
sensus partium, totiusque mundi.
Conantur alij ostendere instinctum extare in natura absque
ratione et
sensu. Nam magnes trahit stupidum, insensatumque
ferrum, et ipse ad polum mirabili
instinctu perpetuo
dirigitur: Et mustela instinctu impulsa nolens ori
bufonis
illabitur, devoraturque; et taurus fugax, si ficulneam invenerit,
sub ea
instinctu naturae quiescit, deposita ira: Delphini amant pueros;
Animalia multa
pluvias, ventosque praedicunt, nec tamen sunt prophetae.
Et Gallus gallinaceus,
parvum animal, Leonem ferocissimum
terret, aliaque huiusmodi addunt exempla. Quibus
respondeo: Haec
exempla declarare omnia sensum et consensum omnium
naturarum,
ipsumque instinctum esse sentientis naturae impulsum. Non
quidem
magnes polum prorsus respectat, sed aliquibus a polo gradibus
declinat
versus insulam quandam in Septentrione, ex magnetibus
totam
constitutam. Idcirco talis est magnetis sensus, quod semper suam
volvitur
ad universitatem, et veluti ignis in coelum adspirat, et lapis
in
terram, et aquae in Mare: Ita magnes eo spectat, ubi est ipsius portio
maxima
vel universitas, et propter consensum, quem illa habet insula
cum stellis polaribus,
quibus subiacet ac fovetur, omnis magnes eas
ad stellas spectare videtur. Itaque si
aliorsum magnetem vertas, ipse
ex templo suam ad posituram revertitur: Sicuti homo
decidens vultu
in terram, subito erigitur ad coelum, iuxta sui posituram, et rami
arborum
flexi ad proprium situm revertuntur. Non novi, quoniam non
licet misero
navigantes interrogare, num et ad polum spectet Antarcticum,
sed bene credo, ultra
aequatorem adductum, ad alterum respicere
polum, sub eoque alias magnetis fodinas
esse. Quoniam consimiles
sunt res fere omnes, oppositis sub parallelis
aequidistantibus utrinque
ab aequatore. At in Austro sol descendendo magis, et in
Borea
ascendendo, et immorando magis, multam adducit varietatem
hemisphaeriorum,
quam et stellarum diversitas in multitudine et robore
auget.
Nascitur magnes intra marmor et ferrum, qui tamen vividior
est; idcirco ferrum non
ad ferrum tendit, consimilis perfectionis,
a quo plus virtutis et virium accipere
nequit, sed ad magnetem, tanquam
ad simile perfectiusque simul: Et sicuti animal in
altum attolli
nequit: at si cibus est ab alto pendens, colligit vires elevaturque;
ita ferrum