Tommaso Campanella, De sensu rerum, p. 152
De Sensu Rerum
Liber Quartus.
Qui est de
Magia.
Caput I.
De Magia in communi, eiusque
divisione.
~ Magi nuncupati sunt antiqui sapientes
Orientales
praesertim Persae: Qui res latentes Dei investigarunt et
naturae,
Illius Artis, ac deinde mirifica operabantur,
usibus humanis ipsas applicando, teste
S. Augustino .
Hodierno autem tempore adeo deiectum exosumque
hoc
nomen est, quod superstitiosis modo daemonumque amicis tribuitur.
Imperiti namque ac
sordidi homines taedio investigationis
rerum affecti, a Daemonibus brevi negotio
petierunt ea, quae praestare
nequeunt; sed posse se fingunt. Sic Astrologia
obtusorum et nebulonum
ingenio exposita, atque tractata, in abominationem
incidit.
Quin et prophetae nunc temporis barbantes et stolidi et saepe impij
ab
imperito ac prave educato seculo nostro appellantur. Conatus est
bis
nihilominus studiosissimus Porta hanc scientiam
revocare. Sed historice
tantum, nullas praeclaras primasque reddendo dictorum
suorum
causas. Non enim ad sensum rerum ac primalitates ascendit, sed
ad
qualitates elementares et vulgarem Astrologiam et sympathias occultas
et
signaturas omnia refert. Ex tribus
scientiis, teste Plinio ,
Magia conflabatur, Religione, Medicina, et
Astrologia; prima prodest expurgando
animo, ut fiat aptus cognitionibus