Tommaso Campanella, De sensu rerum, p. 147
effluxum cohibet. Abinzoar contra malignas febres optimum est.
Aliaque
ad alios usus: qui autem versantur in fodinis lapidum ac
metallorum longe plura
experimenta habent, quae consensioni et
dissensioni rerum tribuenda sunt. Quovis ex
metallo aquae chymicae
vi auri particula extrahitur, at ex auro metallum aliud
minime.
Ipsum omnia ad se trahit, quia perfectissimum. Nigredine tingit
candidam
chartam, sed non quantum argentum. Ast heracleum lapidem
proprio maculant cuncta
colore. Hic S. Augustinus obstupet,
qua ratione candidum argentum nigrefaciat,
quod posset infringere
huius libri fundamentum, hoc est, nullum Ens dare
quod
non habet. Sed firmum stat, quoniam metallorum materia non est
bene
devicta, sicut in vitro; ideoque sua tetra facie tingit albam
chartam; licet simul
tingat argentino eandem candore, qui tamen
non apparet, quoniam candore chartae
confunditur. At in heracleo
apparet candor, non autem nigredo, quoniam niger est, et
nigredinem
argenti secum occultat. Nec unquam prorsus devicta potest
dici
materia metallica, nisi fiat transpicua frangibilisque: quando
iam viscosus vultus
materialis exuperatus est a caloris vultu. Quapropter
vitrum est postremus actus
ipsorum, et tenuitas vaporum, et
aqua vitae liquorum.
Aiunt unicornis exudare
cornu ad veneni sibi
inimici conspectum, et aquam ebullire eius spiritu, si illi
imponatur.
Aurifices lapides pretiosos scintillatione et vigore alterum
alterum
vincere notarunt. Muschus amisso nativo odore si suspendatur in
cloaca
colligitur ab odio foetoris infesti, et augetur eius odor mirifice
sicut omne
contrarium intra contraria consuevit augeri, nisi
ubi penitus extinguitur in fine
pugnae. De magnetica attractione
et conformatione dictum est in
libr. Primo
posituram etiam ab arte sortiatur et suo sensu illam servet, dum in
aquam super subere natat. Et D.Thom. hoc etiam notavit.
Caput XIV.
De Plantarum sensu, sympathia et antipathia
mutua, et alias ad res.
~ De sensu plantarum, nemini dubitandum esset, cum vescantur,
nutriantur, crescant, semina et natos producant,
non secus ac animalia. Unde disputat Clem.Alex. num
dici debeant animalia a Platone enim animalia inversa, immobiliaque
vocantur. Pythagorae vero sensu praeditae videntur. At