Tommaso Campanella, De sensu rerum, p. 88
Nec enim quia ens univocum est aëri, terrae et soli, quin etiam
Deo, ut
docet Scotus Theologus , sol non excedit terrae nobilitatem
sine
fine. Nec quia homines sapientes sunt, et Deus sapiens est, non sit
Deus
absque comparatione et fine sapientior homine. At quomodo
potuisset sol largiri
infinitum discursum homini supra ipsum solem, si
tota humana anima spiritus sit a
sole ingeneratus? Animalia tam altissimo
non pollere discursu palam est, quoniam ex
eiusmodi discursu
orta est scientia de Deo infinito, cui et sacrificia et Templa et
sacra
doctrina dicantur, quae apud Bruta non etiam extant. Et quamvis
alia
adorent lunam, alia solem, aliaque alias res; ut Elephanti et Galli
admonent,
non tamen usque ad Deum infinitum religionem suam erexerunt,
tametsi
non inopinabile sit apibus, animalibusque gregalibus
inesse cognitionem Divinitatis
confusam; Omnia enim Entia amant
bonum et confuse omnia primum bonum, summumque
persentiunt:
Ast [At]
haec scientia de infinito in hominibus tantum ex
operationibus
manifesta est, et miraculis, ut patebit.
~ Praeterea nullum Ens
operatur frustra suas potissimas operationes,
sed omnia ad certum naturae finem eas
dirigunt. At homo habet tanquam
nobilissimas potissimasque operationes religionem et
scientiam, quae
praestarent potius molestiam vitae corporali, quam utilitatem, nisi
alia
illi vita conveniret, et anima cum Divinitate non communicaret; cuius
rei
fidem faciunt homines innumerabiles et sapientissimi, et ignorantissimi,
omnisque
conditionis, qui sparso sanguine, miraculis, prophetia,
fervore spiritus, et
certitudine assertionis absque haesitatione,
non captantes honorem, sed spernentes
illum, et omnia bona praesentis
vitae, et vitam, notum fecerunt mundo et
comprobaverunt, sese colloquio
Angelorum et Dei potitos esse, et vidisse oculis et
mente, beatitudinem
inaestimabilem post hanc vitam ab eis floccipensam, nos
manere.
~ Profecto cunctis hominibus religio est naturalis, nam in
adversitatem
aut fortunam felicem incurrentes extemplo in coelum erigunt
vultum
aut petendo auxilium, aut gratias agendo, quam ob rem sacrificia
et
oratoria inventa sunt: sed apud alias nationes aliter, prout fert
varia
commoditas regionis, aut varia opinio de rebus divinis: saepeque
error
adest in modo, aut in re, quippe cum omnes putent se Deum colere
verum.
Hoc autem signum est hominem cum superis communicare.
Si quis autem neget historias
sanctorum, ipse negabitur; quoniam
et Romam esse quam non vidit, et Caesarem fuisse, et mirabilia, quae
in novo orbe alij
vident, negabit in protervia sua.
~ Praeterea nullius Entis natura cogitat,
tractatque ea, quae sibi naturaliter
non conveniunt, sed omnes servari student in
illa, quam habent
vita: at homo non contentatur vita praesenti, sed aliam cogitat,
summoque
studio requirit, omnemque suffert laborem ut ad ipsam vel
cognoscendam
perveniat: Longe vanissimam homini curiositatem natura