Tommaso Campanella, De sensu rerum, p. 10
nosse esse sibi contrarium, ac illius necem parare, ut ipsum
servetur:
Unde suboritur mutua ipsorum debilitatio et generatio mistorum,
et
corruptio eorum, quae tali in pugna transmutantur. Non esset ergo in
mundo
generatio et corruptio, nisi esset contrarietas, sicut omnes
Physiologi adfirmant.
At si alterum contrarium non sentiret alterum
sibi esse contrarium, contra ipsum non
pugnaret. Sentiunt ergo singula.
Praeterea ignis aliquam terrae portionem superans,
attenuat et
sursum ad suum consimile coelum igneum vadit: Telluris vero gleba
in
sublimi posita deorsum impetu fertur: et veluti ferae fugiunt contrarias,
et similes
petunt, propriasque casas, et homines cum hominibus
vivunt, lupi cum lupis, pisces
cum piscibus, idem experimur in
corporibus magnis. Omnia ergo sentiunt: alias mundus
esset chaos.
Ignis enim non sursum tenderet, nec aquae in mare; nec lapides
deorsum:
sed res omnis ubi primo reperiretur, permaneret, cum non sentiret
sui
destructionem inter contraria: nec sui conservationem inter
similia. Ergo efficax
argumentum sensus eorum dat mundi ordo, rerum
productio, et controversia ac pugna
simillima pugnae animalium
sentientium. Omnino asserendum videtur, animalia a
corporibus
primis habere hanc sentiendi vim, atque ita operandi: Et stulte Averr.
vocitare elementa corpora imperfecta. Has vero misturas
ipsorum
debilitatorum et semiconsumptorum, perfecta. Imperfecta enim
sunt cum
vires languidas habeant, et non summas, quales insunt elementis.
Magis autem si
mista sunt ex contrariis rebus, mutuoque se
oppugnantibus, ut patet: unde internam
quoque infelicitatem sustinent,
quam Elementa sustinent tantummodo externam.
~
Perfectio autem secundorum entium super elementa, non reperitur ulla
elementaris,
sed a Ratione Mundum gubernante, quae magis rerum
naturam totam, quam partem curat,
et non prout natura particularis
cupit, res disponit: sed prout Ratio, et Finis.
Caput enim gravius
digito, positum est in altiori loco, quoniam ita fert Ratio
gubernationis,
non quia sic vult gravitatis ratio. vide Met.