Tommaso Campanella, De sensu rerum, p. 100

Precedente Successiva

nullam. Et in Ecclesia Christi sapientiae Dei, haeresis reputatur
iuxta naturae legem haec opinio, nisi Deus per iustitiam hoc efficeret
aliquando, sicut et Daemones in corpora humana et brutorum saepe
ingrediuntur. Authoritas Salomonis sensus mysticos claudit, sed ad
literam intelligitur sic: quod cum esset puer probus bene operando
magis, ac magis sortitus est animam bonam, quoniam semper perficitur
et fit melior anima bonis operibus: et venit haec anima bona, vel
potius, bonitas, in corpus purum. Nam prave compositum corpus
vitiosumque temperamento aut scelere, repugnat probitati, quam
Deus paratus est elargiri: Caeterorum sententias, quod peccaverint in
aula Dei, et post mille quoscunque annos, aut post decem millia transmigrent,
hic disputandas non censeo; Oporteret enim disserere de
periodis exorbitantiarum coelestium, et num mundus restauretur in
novam formam, septem post millibus quibusque annis, aut post 49.
millia, aut post 25816. aut post 36000. sicut diversi opinatores scribunt.
Hoc autem in libro de Astrorum motibus , et in Metaph.disseruimus. Hic vidisse satis, quod rebus in omnibus insit sensus, et
homini anima belluinis longe divinior. Transmigratio damnatur a
Theologis, et Origenes , sic hanc affirmat. Nec credo posse rationem
demonstrativam afferri, qua deus animas corporibus immittat, ubi
captivae in carcere, et morte detinentur; ut apostolus Paulus significat,
et Salomon , et Plato ac Trismegistus , qui et corpus, pottatrie sepulchrum
appellat; et memo sapientum hoc non dicit. At dum considero
spiritum a sole ingeneratum corpus formare, et vivere in carcere,
et in eo gaudere, sicut plurimos vidi remigantes libenter in triremibus
vitam ducere, altosque in diutino carcere, quoniam pene obliti
ignorant libertatis bonum, nec confidunt aliam insuetam inire vitam
quamvis meliorem: Nec Deum tatam Animalibus sapientiam
indidisse, ut mortem cupiant, sicut homines, tanquam libertatis initium:
Intelligere possum alium nihil nisi Deum propter gloriam suam,
et quasi per ludum immittere animas corporibus, utque sibi ipsis merita
comparent, dum quasi intra vallum praeliantur, et a Deo distantes
ipsum recognoscunt et reverentur, et operantur omnia in gloriam
tanto dignam patre. Figura quidem hominis coelum spectans, non
curva in terram sicut belluarum, declarat coelestem animam hominis,
coelo inhiantem: sicut Anatis collum factum est oblongum, ut sub aqua
vermiculis vescatur, et rostra ciconiarum longa, ut serpentes illaesae
captent, et proboscis Elephanti, ut sit illi manus non petenti flectere
molem ingentem corporis: et os oblongum canibus ad venationem
porrectum; omniaque animalia disposita sunt in figura ad proprium
finem. Unde Physionomia humana cum belluina communicat,
et ex eis syllogizamus. Igitur homo natus videri debet, ut consideret
coelum et divina entia; Item Vesalio teste, plus cerebri habet, quam

Precedente Successiva

Schede storico-bibliografiche