Tommaso Campanella, De sensu rerum, p. 102

Precedente Successiva

esse rebus, alibi clarius, alibi obscurius; Et licet animalia omnes operationes
habeant, quas operatur homo, tamen adeo obscuras esse humanis
comparatas, quod bene certum evidensque sit, quod Deus revelavit
hominibus piis, sapientibusque, hominem esse immortalem.
Inest quidem lapidibus, plantisque sensus, sed animalibus comparati insensati
videntur; et ostrea comparata Elephanto et homini, neutiquam
videtur esse animal. Nihilominus animal aptum est esse amicum sociumque
hominis, sicut equus et canis, aliaque: planta vero minime,
nec lapis; qui usibus modo vilibus inserviunt, ita et homo aptus est
amicus sociusque esse Angelorum, et Dei; belluae autem minime. Asserebat
Florentinus vir consumptus in Theologicis, quo cum disserui
olim, bestiam omnes in fine seculi, sicut homines resuscitatum iri ad
praemium, vel poenam; Propterea quod Apostolus dicit; omnem creaturam
ingemiscere, et parere usque adhuc, expectareque redemptionem
et libertatem a corruptione in gloriam filiorum Dei. Et in Apocalypsi
scriptum est; omnes simul decreto communi conventuras, dignum
esse agnum aperire librum; cumque illi obiicerem de hominib.
loqui Apostolos, qui cum omnibus symbolum habent creaturis, et de
renovatione coeli, et terrae, quorum corruptela gignitur nostrarum rerum
varietas; in sua indurescebat credulitate, quae Indis multis etiam
communis est; Cumque replicarem, stultum esse putare muscas, cimices,
ostrecas, resuscitatum iri, quae quasi nihil sapientiae habent, qua
peccatorum rei et capaces meritorum sint. Insuper nec terram sufficere
instaurationi tot corporum, quot animalia mortua iam sunt, cum
quotidie moriantur milliones millionum, et tot generum, ita quod si
terrae rotunditatem et crassitiem metiamur cum Archimede , ac deinde
cuilibet hominis corpori passum unum terrae demus in latitudine,
longitudine et profunditate, vel minus inveniemus vix sufficere reficiendis
corporibus humanis tantummodo: Si exquisita id ratione indagamus,
mortuos cuiuslibet provinciae quotannis numerando, et sex
fere mille annos, quibus duravit mundus. Nunc enim sufficit, quia
alia generantur e terra, alia convertuntur in terram. Tunc Florentinus
a sua belluina sententia in favorem belluarum recedere coepit, et qui
ipsam tenuerunt Antiquiores successive et non simul refici, sed alia simul
destrui paulo declinantes absurditatem dixerunt. Sed de hoc in
Metaph.. Quapropter nunc repetam, infinitam hominis intelligentiam,
infinitumque desiderium et religionem; et sollicitudinem
non vanam agnoscendi Deum, aliamque vitam, et mortis pro sapientia
dispicentiam: et potentiam infinitam ad resistendum sponte tormentis:
et victoriam supra passiones animales, certa esse indicia nobis
illam convenire, et revelationes sacras evidenter credibiles reddere.
Iamque vidimus, Ens nullum procurare, nisi praesentem vitam, nec
naturam largiri desiderium quaeritandi res non convenientes quaerentibus.

Precedente Successiva

Schede storico-bibliografiche