Tommaso Campanella, De sensu rerum, p. 104

Precedente Successiva

discurrendo cognosco, nunquam vera esse prorsus affirmem, nisi
sensus experientia confirmet vel discursus sensitivus. S. Augustinus et
Lactantius et alij Antipodas non esse scientia discursiva contenderunt.
Nunc autem sensus Christophori Columbi rationes ipsorum omnes
emendavit, vanasque ostendit; et quot dicunt syllogismos Philosophi
de rebus, quas non cognoverunt sensu, corrigit idiota quicunque eas
videt. Principia quoque scientiarum longa experientia inventa sunt;
et licet sciens reddat causam melius, quam expertus de rebus, hoc tamen
facit in virtute principiorum sensibus experientium multorum
populorum sibi praenotorum, licet non suis. Expertus autem illas omnes
non habet experientias. Ideo male arguit Aristoteles contra expertum
hunc. Discursus ergo est procedere ad notitiam rei ignotae,
per notitiam alterius rei similis illi, quam notitiam oportet a sensu acceptam
esse. At saepe fallitur, quoniam non omnes similitudines propinquae
sunt, Essentialesque, sed remotae aliae, accidentalesque. Ita ratiocinatur
Aristoteles solem ex eo, quod calefacit non esse calidum,
cum et lapides non calidi percussi calorem emittant et ignem. Sed
deceptus est; quoniam non vidit lapides in sua duritie calorem habere
irretitum, quem laxati educunt: non autem in aëre percusso a
sole ita esse: nec num percutiat, inspexit. Dixit aquam esse frigidam,
consulendo tactum et non gustum certiorem; nec operationes,
candorem, transpicuitatem, et motum, conditiones caloris
eius.
~ Quapropter multae omnium sensuum sensatae experientiae faciunt
scientiam, non autem unica et unius, ab illa argumentando, nam et
sensus decipitur et ipsemet se corrigit per alias sensationes. Porro non
discurrit, nec argumentatur homo de rebus certis, sed incertis et super
certis fundat discursum; eas autem certas putat, quas expertus
est sensu. Itaque sensus praecipuum lumen est, per quem videmus
quae latent in tenebris. Unde syllogismi medium terminum
volunt esse certissimum. At quando quid certo novit homo per sensum,
non quaerit ultra rationes, argumentaque. Nemo nunc argumentis
quaeritat, sitne novus orbis, postquam a columbo [Columbo] inventus est.
Nemo quaerit num sol sit lucidus, et homo moveatur, et ignis sit calidus;
Nam sensu patent. Sed quaerunt cur calidum est piper et vinum,
quoniam tactui id est ignotum. Quapropter decipitur Aristoteles dicens
sensum non reddere causam quaestionum, sicut ratio, unde ipsum
hac incertiorem facit, vel insipientiorem. Reddere (inquam enim)
causam est declarare unde sit quod incertum est; sensus autem certus
est nec probationem quaerit, ipse. nam probatio est. Ratio autem est saepe
incerta notitia, ideoque indiget probatione: et quidem quando probatio
adducitur ex causa, ex alia sensatione petitur certa. Itaque discurrendo,
cur piper est gustui calidum; Respondetur, quia nascitur

Precedente Successiva

Schede storico-bibliografiche