Tommaso Campanella, De sensu rerum, p. 110
forma illius, sed abstracta sicut Angelus, et quamvis sit
incorporea
posse tamen a corpore pati, contra Aristotelem
affirmo. Nam et calor
in corporeus est, nihilominus a corpore patitur. Non tamen
mori,
quoniam compatitur, non patitur per se: ipsamque posse spiritum
corrigere
qui solum corporeae conservationi operam impendit. Patet in
religione,
cui spiritus repugnat; Eius enim prudentia Deo subiecta
non est, neque enim potest,
ait Apostolus, quoniam ad ipsum immortalis
vita non attinet, nec eam novit nisi per
mentem, cui semper repugnat.
Et haec est pugna quam in seipso Apostolus sentiebat
carnalis
legis contra mentalem, sed cibi substractione et disciplinis
debilitatur
spiritus, mens autem roboratur, ab eius non perturbata fumis
et
delectationibus, sicut experientia et somnus docent.
~ Quapropter eius est
frenare perficereque cognitionem, operationemque
omnem, quamvis propria careat,
excepta, quam a superis immediate
accipit, et religionem in spiritu plantare et hoc
est opus eius,
sed non sine spiritus ministerio.
~ Ergo moritur homo, hausta
cicuta, sicut belluae, et prae laetitia, omnique
passione, quae dissolvit spiritum.
Quoniam mens incorporea
est, nec potest corpulentiae uniri absque medio; qua de re
Trismegistus
vocavit spiritum mentis vehiculum; Et Sanctus Augustinus idem
docet, et quod absque sanguine neque
possit anima in sicco corpore
inhabitare. Sicco enim corpori eius spiritualitas
valde dissimilis est,
non autem humido.
~ Ergo suffocato per risum, aut per
venenum vel exhalante spiritu
mens egreditur foras et proficiscitur, quo Mens prima
decrevit. Ipsa
ergo manet in spiritu, sicut lux in aëre et in speculo, quae
confracto
speculo disparet.
~ Et quidem instar lucis visa est a Sanct. Catherina Senensi ; et anima
Sancti Francisci
itidem a fratribus. Caeterum sicut lux incorporea fit
in vaporibus atris,
crocea, rubra, viridis, flava, ut in Iride, et in fumo;
Eadem ratione anima
afficitur passionibus spiritus; sique vinci obruique
se permittit, poenis obnoxia
remanet, quoniam frenum erat in manu eius.
Si victrix fuerit, pura remanebit, nec
purgatione maculatum indigebit,
ut docent Theologi, et Plato
et Virgilius noverunt, et iustitia
naturalis monet.
et quidem absque hoc spiritu responderi nequit probantibus
animae mortalitatem ex
eo, quod caret operatione propria,
et omnibus mortiferis afficitur, et ex doctrina
Aristotelis nullo pacto
eius immortalitas defendi
potest, ut visum est; at optime ex scripturis
sacris, si rite in eis
philosophemur.