Tommaso Campanella, De sensu rerum, p. 110

Precedente Successiva

forma illius, sed abstracta sicut Angelus, et quamvis sit incorporea
posse tamen a corpore pati, contra Aristotelem affirmo. Nam et calor
in corporeus est, nihilominus a corpore patitur. Non tamen mori,
quoniam compatitur, non patitur per se: ipsamque posse spiritum corrigere
qui solum corporeae conservationi operam impendit. Patet in
religione, cui spiritus repugnat; Eius enim prudentia Deo subiecta
non est, neque enim potest, ait Apostolus, quoniam ad ipsum immortalis
vita non attinet, nec eam novit nisi per mentem, cui semper repugnat.
Et haec est pugna quam in seipso Apostolus sentiebat carnalis
legis contra mentalem, sed cibi substractione et disciplinis debilitatur
spiritus, mens autem roboratur, ab eius non perturbata fumis et
delectationibus, sicut experientia et somnus docent.
~ Quapropter eius est frenare perficereque cognitionem, operationemque
omnem, quamvis propria careat, excepta, quam a superis immediate
accipit, et religionem in spiritu plantare et hoc est opus eius,
sed non sine spiritus ministerio.
~ Ergo moritur homo, hausta cicuta, sicut belluae, et prae laetitia, omnique
passione, quae dissolvit spiritum. Quoniam mens incorporea
est, nec potest corpulentiae uniri absque medio; qua de re Trismegistus
vocavit spiritum mentis vehiculum; Et Sanctus Augustinus idem
docet, et quod absque sanguine neque possit anima in sicco corpore
inhabitare. Sicco enim corpori eius spiritualitas valde dissimilis est,
non autem humido.
~ Ergo suffocato per risum, aut per venenum vel exhalante spiritu
mens egreditur foras et proficiscitur, quo Mens prima decrevit. Ipsa
ergo manet in spiritu, sicut lux in aëre et in speculo, quae confracto
speculo disparet.
~ Et quidem instar lucis visa est a Sanct. Catherina Senensi ; et anima
Sancti Francisci itidem a fratribus. Caeterum sicut lux incorporea fit
in vaporibus atris, crocea, rubra, viridis, flava, ut in Iride, et in fumo;
Eadem ratione anima afficitur passionibus spiritus; sique vinci obruique
se permittit, poenis obnoxia remanet, quoniam frenum erat in manu eius.
Si victrix fuerit, pura remanebit, nec purgatione maculatum indigebit,
ut docent Theologi, et Plato et Virgilius noverunt, et iustitia
naturalis monet. et quidem absque hoc spiritu responderi nequit probantibus
animae mortalitatem ex eo, quod caret operatione propria,
et omnibus mortiferis afficitur, et ex doctrina Aristotelis nullo pacto
eius immortalitas defendi potest, ut visum est; at optime ex scripturis
sacris, si rite in eis philosophemur.

Precedente Successiva

Schede storico-bibliografiche