Tommaso Campanella, De sensu rerum, p. 112

Precedente Successiva

ob inferni metum, quin et temporalium poenarum et propter amorem
amicorum, nedum Dei, homines abstinere ab actibus vitiosis, ipsis
connaturalibus. At si nequeant habitus virtutum acquirere, nihil
obest. Deus enim non largitur promissa praemia habitibus Aristotelicis,
sed operibus bonis fidelium; et qui ea facit repugnante natura,
plus meretur apud Deum, et homines sapientes recta. obedientiae
legis omnes quidem natura proni sumus, quoniam natura timemus
poenas et amamus praemia. Caeteris actibus alij bene apti alij inepti
sunt, sed omnes frenari possunt, non quidem semper. Unde Theologi
sagaciores compererunt non posse hominem omnia peccata vitare;
sed singula peccata bene posse, et ad bona opera supra vires naturae
virtutes infusas praerequiri ad merendum secundum Deum;
Haec autem nostrae favent sententiae, et Aristotelismus pelagianizat.
Item Apostolus dicendo prudentiam carnalem non esse subiectam
nec posse subiici divinae legi, nisi per vim, manifestat vitia esse quasi
naturalia post naturam in Adamo corruptam, adulteratumque temperamentum.
Magis autem virtutes, teste Chrysostomo ; et subdit
Apostolus se facere quod nollet, non autem quod vellet; ubi ostendit
totam hanc doctrinam in persona sua postquam confirmatus fuerat in
gratia Spiritus Sancti.
~ Physionomia Aristotel. contra ipsum quoque docet, vitia, virtutesque
temperamentum sequi. Nobis autem Physionomicus syllogismus
sumitur a temperie, et ex formatione cerebri et oculi et motu et
locutione. Hi enim patentes loci sunt, et actus ipsius spiritus; Acutus
Caieta noster laudabat alteram physionomizandi rationem, ut si
quando video hominem, statim imaginor me habere nasum, ut ille
habet, et pilum et vultum et frontem et locutionem; et tunc qui affectus,
et cogitationes in hac cogitatione mihi obrepunt, iudico esse
proprios illi, quem ita imaginando contueor; et quidem non absque
ratione, et experientia; spiritus enim format corpus, et iuxta affectus
innatos ipsum fingit exprimitque, et quod mihi accidentale, alteri est
naturale.
~ Idcirco spiritus caninus contrahens affectum sui genitoris, quo venationem
ore porrecto captat, efformat oblongum os huius gratia.
Lupinus devorationis avidus innatae, ventrem latum fingit; Leporinus
timori assuetus, aures patulas, et frontem introactam, quasi caveret,
efformat: Leoninus unguibus assuetus venari, magnificat ipsas
in formatione; et omne animal membra efformat iuxta affectus suos.
~ Ita existimare debemus iuxta proprios affectus humanum cuiuscunque
spiritum corpus effingere, et quidem cum imaginor me habere
nasum grandem, subito quaedam affectio magnanimitatis suboritur
si frontem retrusam, timoris et cautelae; Si porrectam foras, in
pericula labilem quasi me video.

Precedente Successiva

Schede storico-bibliografiche