Tommaso Campanella, De sensu rerum, p. 114

Precedente Successiva

videndum est num anima consilium aliunde cupat intus ac
foris. Nos bella gerimus contra hostes, sicut ipse in sincipitis audis.
Quando hilares sumus, procedimus in plateam, ut beati ostentemur,
sic et spiritus procedit in oculos, ubi conspicitur lucidus, et patens:
Quando moritur amicus, nigras induimur vestes, nolumus edere, nec
opera vitae exercere necessaria; sic spiritus intus fuligines tetras non
expellit, remanet quasi obscuratus, atque motus cordis intermittit,
quos simul resumere mox cogitur, ac suspirat: Suspirium enim est repetere
uno momento motiones intermissa. Deinde infirmatur in expulsione
fulignum, et fervet ephemera febri, sicut nos post afflictionem.
Nos ludimus, ut ipse dilatatur, tidet effunditurque. Nos accurrimus
ubi malum domui imminet, ipse vero ubi corpus dolet: nos familiae
victum dispensamus, coquimus, molimus, mundamus, ipse quoque
molit, coquit, mundat distribuit succum et excrementa expellit.
Nos utimur helleboro, Reubarbaro sicut stimulus ad purgandum; ipse
utitur cholerico humore, tanquam stimulo ad cacandum et melancholico
acetoso ad appetitum excitandum, ut nos acetariis. Nos congregamur
ad consilium, ipse in caput secedit, ubi motiones praeteritas
recolit, inspiciens quid bene novit, et quid male, et sciat quid fugiendum
sectandumque, sicut nos. Antiquas historias consulimus exemplaque
regiminis maiorum. Nos petimus consilium sapientum, spiritus
autem aut mens illi indita ad cuius consilium confugit? Hinc ipse
existimo, quod, quando non est in ipso consimilis motio praeterita futuris,
nec experimentum agendorum, consulat divinam aliquam intelligentiam.
Haec intelligentia si prima sapientia non est, erit Anima
mundi: Praeterea si hominis Regimini non sufficit spiritus corporeus,
sed insuper mentem immortalem in eo invenimus; multo convenientius
erit, mundum nobilissimum Entium, prolem summi boni, optimum
pulcherrimumque, non modo naturas sentientes partium suarum in se
continere, sed et animam excellentissimam quocunque Angelo praestantiorem,
quae totius curam gerat. S.August. in lib. Imperfecto super
Gen. et S. Basilius in Hexam. et S.Greg.Nyss. sentiunt, comprobantque
hanc mundo inesse mentem.
~ Itidem Plato et Trismegistus , Avicen.Alexan. ex parte; Stoici ,
Virgil. Lucanus , ac sapientiores Philosophi: At quidam dicunt sufficere
naturam communem, ut Plinius . Ego vero, inquam, hanc animam
esse naturam communem, artemque universalem a Deo creatam, totique
infusam. Alij Deo tribuunt hos secretos actus. Ego vero inquam,
Deum infinitum esse, nullamque creatam naturam praesertim inferiorem
posse eius suscipere influxum infinitum, sed cum modificatione finita;

Precedente Successiva

Schede storico-bibliografiche