Tommaso Campanella, De sensu rerum, p. 115

Precedente Successiva

non enim est sustinere apta, ut et Bernardus dicit:

Hac de causa
prius obumbrationem fecisse in matre Iesu quanto magis ergo
naturaliter gesta indigent modificatione, et obumbratione in tanta
luce?

Idcirco haec anima beatissima inspicit in prima mente quid agendum
est, et iuxta eius ideas operatur in materiabus, ac formationibus
particularibus. Ipsaque est instrumentum primum primae sapientiae
Dei, Mundusque habet spiritum, qui est coelum: Crassum
corpus quod est terra, sanguinem qui est mare; mentem isthanc
animam. Homo igitur compendium Epilogusque mundi est, sicut
et Theologi quidam ipsum vocant. Graeci vero mundum parvum; Atqui
si mundus mentem ita divinam non haberet, inferior esset homine,
totum parte. Argumentum quod contra me sacra inquisitio formavit,
et poenitus sibi satisfactum a me fuisse fatetur, Hoc est: Quod
sequeretur, vermes quoque et pulices aliasque feces mundi informari
ab hac anima beata, sicut partes totius, ac proinde illius beatitudinem
sicut homini convenire. Ego respondi, sequelam esse nullam; Cum videamus
tot pediculos et vermes gigni in capite humano, multosque
alios vermes intra ventriculum et viscera eius, nec propterea bestiolae
istae mente rationali hominis informantur, nec eius consilij et beatitatis
sunt participes. Sed tantummodo sensum brevem propriumque
aliarum bestiarum more habent. Sic intra mundum bestiae nascuntur
illa anima beata non praeditae, sed suo quolibet peculiari sensu. Hanc
responsionem contrario certoque exemplo confirmatam contradictores
impugnare non potuerunt. Mille effectus stupendi, ac subitanei
huius animae visuntur. Angelis nota est et amica prorsus. At in
Metaph. meliora dixi: et in superiori libro patuit plures mortes, vitasque;
quae transmutationes sunt intra mundum, mundi vitam integrare,
sicuti plures mortes vitaeque sanguinis et cibi et humorum et
spirituum, fiunt, quae vitam totius hominis complent. Omnibus
autem perfectionem largitur eminentissima Mens, quam primam ordinis
Dominationum esse suspicamur.

Precedente Successiva

Schede storico-bibliografiche