Tommaso Campanella, De sensu rerum, p. 117

Precedente Successiva

exigua eius portio a totalitate Elementorum, ut ponit, contrariorum,
aut velocius redeat sursum, quam lapides sursum impulsi, ad solum;
nec motum posse ignem generare, sed excitare tantum, ostensum est.
Pluribus namque ictibus lapides communes vix scintillam emittunt,
silex vero mille uno ictu; ut in hoc latere plus ignis quam in illis
intelligamus.Nec aër ictus plagasque excipit, sed fugitat. Nec inflammari
aptus est flagellante coelo ut fingunt, multoque minus a Sole,
quippe qui miliaribus distat innumeris; ita ut ipsum tangere nullo
queat modo. Nec tangens luna ignem producit ut sol; quae quidem
deberet compensare propinquitate magnitudinem, qua de causa
uterque Diametrum triginta minutorum ostendit, licet sol longe
maior sit. Haec ergo excellens lux a sole manat, nam Luna prout illi
opponitur, lumen excipit, non autem a percusso ignito aëre, ut fingit
Aristoteles . Sic enim semper tota illustraretur ex parte qua aerem,
et nos spectat. Et iam Peripatetici omnes ut testatur Simplicius in 2.
de Coelo , et Averroes de sub.orb. opinionem Aristotelis respuerunt,
lucemque soli restituerunt, non autem et calorem; voluntque lucem
apud nos reflexione calefacere, et quidem stultius. Cum a sole exoriente
nos tanquam iaculis feriri priusquam reflectatur lux, experiamur.
Nec aliud possit reflexio praestare luci nisi unitionem, ac calorem
proinde manifestare, qui dispersus nostro erat imperceptibilis
sensui: Sicut et lux ignis nostri parum calida a nobis percipitur et eminus
nihil. Nos autem demonstravimus lucem omnem esse calidam
quin ipsum calorem apparentem. Et Sanct. Bernardus (in sermon.
de assumpt. ) in se candidissimum calidissimumque solem esse affirmat.
Similiter et Origenes et Sanct. Basilius in Hexam.

contra Aristotelem ,
in hoc exclamat. Et S. Ambrosius putat haeresim esse, calorem
auferre soli, vel lucem, cum Ecclesiasticus de sua loquatur caliditate,
et de stellarum limpidis flammis in Sap. Et Iustinus Martyr in libris,
quos inscripsit contra Aristotelem bene id demonstrat. Et ecclesia
canit; Iam Sol recedit igneus . Totumque coelum, authoritate Esaiae ,
ignis tenuissima, purissimaque constare natura S. Basilius ostendit, et
S. Augustinus ex aqua in vaporem conversa, quod idem est. Imo negat
coelum crystallinum S. Basilius , ex eo quod impossibile sit ipsum
cum Empyreo, quod sonat igneum, manere. Nec Deus contra naturam
res copulare; sed aquas super firmamentum a Mose poni, eo quod
in aëre generentur, qui pars solidior, firmiorque coeli est, idcirco firmamentum
vocata, nisi stellae systemata sint multiformia ut Pythagoricis
visum est nostris. Iob autem quasi ex aere fusum coelum dicit, non
quia durum, sed quia perpetuo eandem figuram servat et situm, sicut
statua aerea. Sol urit ubi potens est, generatque ubi languidus eius est
calor, quo nostra Entia constituuntur. Similiter et ignis noster postquam
cremat sylvas blandescit et generat.

Precedente Successiva

Schede storico-bibliografiche