Tommaso Campanella, De sensu rerum, p. 119

Precedente Successiva

virtutis sentientis operatio est manifeste, dum huc et illuc, introrsum,
extrorsum, variis modis ad varios usus moveri sentiendo patet. Igitur
ita negare sensum coelo est irrationabile, sicut negare motum. Tamet
si motus eius non est ad varias positiones, sicut noster. Nos enim
ex corpulentia, spirituque compositi, si semper moveremur dissolveretur
compositio; Spiritus autem in thorace, in corde, et cerebro semper
movetur, ut liquet, sicut coelum. Nosque alia nunc re, nunc alia indigemus,
quae variis sunt in locis; idcirco motus variamus; coelum
vero beatum his necessitatibus non urgetur; idcirco eadem regula
perpetuo circumfertur. Alibi quidem ostendimus motum motui non contrariari,
sed quieti. Felices coeli superiores portiones, quae nunquam a
terra laesae proprio aequali gaudent motu et securitate. Itaque sidera
fixa eadem feruntur regula semper insuper in seipsos circumvolvuntur,
ideoque scintillant. Nec retrorsum simul mutari gradu uno in
centum annis, ut Ptolomeus putat, nec in 66. ut Albategnius , Nec in
70. ut Recentiores sentiunt, alibi ostendimus. Nec convenire terrae
gyro moveri, ibidem contra Copernicum scripsi. Sidera errantia perpetuo
moventur, at non ordinate, quia terrae viciniores sunt ac ipsam
exuperare student, invaduntque variis viis nunc ab Austro ad Boream,
nunc a Borea in Austrum torquendo iter, et cum ad certos perveniunt
fines, quos tropicos vocamus, revertuntur, ne tellus in opposito
hemicyclo coelum vincat. Praeterea planetae omnes virtutem a
sole captando, ipsum sequuntur et ad ipsum amoris nutibus inclinantur.
Qui est dux belli contra tellurem eisque arma praebet, proculdubio
ipsam exuperabunt et per ignem peribit mundi vultus, ut Iesu
oraculum canit: Est S. Petrus promulgavit, et Heraclitus coniectura
consecutus est. Porro Mercurius, ac Venus soli proximi, ille
subter, illa super, ut in Astronomia ostendi , nunquam a sole separantur,
sed perpetuo ipsum ambiunt, et quoniam in altum elevantur maxime
ubi dicantur esse in Apogaeo, assumunt circulum ampliorem, et
sole breviori circulo subambulante relinquuntur passim in consequentia
signorum, Venus usque ad 46. grdus; Mercurius vero ad
25. fere, ubi deficiente illis luce et vigore a sole paulatim descendunt,
et circulum angustiorem assumunt, et velociores fiunt in anteriora.
Qua de re appellantur retrogradi ab illis Astronomis, qui ab occasu in
ortum eos ferri putant; et in medio huius retrogradationis terrae propinquissimi
iam facti, ac sub sole perpendiculariter, plus lucis excipiunt
et levantur in anteriora, et fiunt matutini ante solem orientes.
At postea adeo elevantur passim, quod amplitudine gyri assumpta,
minus incedere cum sole et fixis possunt; donec cum sole coniunguntur,
et fiunt altissimi et revertuntur ad choreae modulamen amabile;
et idem pari modo Saturnus, Iupiter et Mars Soli coniuncti plurimum
lucis ac vigoris accipiunt, et altissimi fiunt, et dicuntur esse in

Precedente Successiva

Schede storico-bibliografiche