Tommaso Campanella, De sensu rerum, p. 12

Precedente Successiva

omnis autem amor oritur ex cognitione rei amatae. Ergo
amor naturalis a cognitione naturali. Ignoti nulla cupido, ait Poeta.
Igitur cum concedant ignem adpetere sursum, concedant oportet illum
nosse, ibi esse suum conservativum; in terra vero destructivum.
Ergo est negare igni propriam naturam atque formam, cum asserunt
Deum ire sursum cum igne et lucere in sole; et quidem patentissimus
error est, quoniam formae naturales saepe errant, tribuere Deo
ipsarum errores. Sequitur etiam non sentire nec intelligere animam
humanam, sed Deum in illa; ipsumque adpetere et operari nostras
operationes et adpetitiones, tam malas quam bonas. Hoc autem
transcendit Calvini impietatem, qui tantummodo asserit Deum impellere
animam ad malum, non autem solum in ea agere malum: et
haec opinio ab Alcorano Mahometi orta est, a nobis autem in Metaph.reprobata. Patet quidem quoniam si simile per formam est
simili simile: per formam quoque sentiat suum simile, adpetatque.
Quorum autem adpetere est, est et nosse: neque enim alia res cognoscit
obiectum, alia vero appetit, sed eadem. Profecto Anax. separatae
menti tribuens opera Naturae omnia, necesse habet, aut
violenter ad suum quemque ordinem res trahere, et naturam tollere:
aut affirmare, quod ipsae sponte imperium mentis sequantur.
Ergo sensum quo obediant, habent. Hoc enim obedire, est operari
secundum naturam, quam Deus Enti ita operanti dedit: Aut fateri
oportet, Deum fieri formam rerum cum ipse formarum loco
operetur. Hoc autem perversus est error, et Anax. pernovit: idcirco
mentem ponit abstractam. Deus quidem omnibus in rebus
operatur, sicut causa prima, dans esse et virtutem essendi, et operandi,
et cooperandi actibus illarum, quatenus ad Entitatem vadunt,
non quatenus ad non esse: quod rebus naturalibus est deficere,
nobis vero peccare: sicuti in Metaph. ostendi, peccatum non
habere causam efficientem, sed deficientem: Attamen cum isto verum
est, formas ipsas operari et ignem calefacere et terram frigefacere,
ac gravare, et mutuo se elementa oppugnare: et non Deum in
igne oppugnare Deum in terra: Hae aliaeque alibi positae rationes
ostendunt, res a se agere. Animam vero mundi, aut naturam communem
rebus consulere, discendo a Deo: sed ad particulares actus
particulares causas agentes requiri; ut calor vere calefaciat, et non
Deus in illo, sed cum illo. Ad quid enim calorem dedit igni Deus?
frustrane? Si enim ipse calefacit in igne, calor vanus est? et calefaciet
etiam in terra et frigore, quoniam non minus hoc quam illa servit
Deo. Construxit sane Deus orbem, et creavit res, viresque se
conservandi, ac mutandi se mutuo per tempora dedit: illae autem vires
perseverant tanquam Natura, donec tota rerum machina ad
suum magnum mutetur finem. Natura autem participatio est legis
aeternae, sicut lux in aula participatio est solaris lucis, teste D.August.

Precedente Successiva

Schede storico-bibliografiche