Tommaso Campanella, De sensu rerum, p. 120

Precedente Successiva

Apogaeo ficti Epicycli: mox solis motu deficiente ab eis, qui cum sint
Empyreo propinquiores, sunt et celeriores in anteriora, ita perambulant
quod sol videtur retro relinqui: At quo magis sol recedit ab eis,
eo magis ipsae descendunt ad terram, ac motus in anteriora concitatur.
Cumque fuerit Saturnus procul a sole 108. fere gradibus, Iupiter
quasi 117. Mars 133. ad ipsum inclinantur et descendunt passim,
non eisdem in gradibus, nam qui sublimior est, citius patitur defectum
a sole, citiusque descendit, ac in anteriora fertur, velociusque quam
fixae stellae circulo angustiori assumpto. Qua de re videntur terrae propinquiores,
grandiores, et lucidiores: et quo magis sol ab eis recedit,
magis deprimuntur ad terram intemediam, quia inclinantur ad oppositum
solem, ita quod quando sunt in Diametro eius, nobis propinquissimi
sunt, qui in medio sumus inter solem, et ipsos quasi inclinantes
se ad lucis fruitionem solaris. Dicunturque retrogradi ab Astronomis,
quoniam consuetum motum superant adeo quod in anteriora
fixas praecedunt. Deinde vero illis appropinquante sole incipiunt
sublimari et in eisdem gradibus, quibus descenderunt, ascendunt,
et in ampliori gyro permeant, dicunturque directi: semperque
ad solem propriam referunt gloriam. Atqui in mundi sitibus,
quibusdam elevantur, et deprimuntur alia insueta ab his ratione,
non ipsi modo sed et sol; ex quo intelligimus habere Planetas quendam
cum fixis consensum talibus in locis, si Apogaea stabilia sunt ut
putat Ptolomeus , aut cum spatio mundi, vel cum virtute aliqua extra
mundum, ad quam elevantur, sicut ferrum ad magnetem si absides
mutantur, ut Copernico rectius forte videtur. At has omnes operationes
esse virtutis bene cognoscentis inficiari nemo potest. Luna quoque
Apogaeum proprium ac perigaeum instabilia habet, praeter ordinarium
a sole, qui ipsam semper erigit in coniunctionibus et oppositionibus.
Quando propterea velocior fit in anteriora a lumine maiore,
quod accipit recta qua spectat ad nos, aut ad coelum superius.
At in quadratis, trigonis, et sextilibus aspectibus variatur, prout soli
magis minusve opponitur, coniungiturque. Non autem descendit in
oppositione, sicuti alii planetae, quoniam sub sole graditur citima nobis,
parumque propriae lucis habet, totum vero a sole mutuatur, et
quando plus accipit, plus elevatur quocunque in situ. Considerare
est proinde solis motum artificiosum, quo in mundi parte omni lucem
tenebris aequat, et quibus longa est nox, est et in situ opposito
longa pariter dies, et sub aequatore aequantur omni tempore. Aliis
vero variis in temporibus recompensati, et terram per tot vias invadere;
nec tempus illi concedere sese reficiendi totam nec ipsum unquam
sistere iter. Nam licet illo in situ terram ustione destrueret, frigus tamen
eius et umbra in opposito situ praevaleret, et vinceret coelum et
stellas fugiendo, et roborando seipsam simul. At artificiose sol progreditur.

Precedente Successiva

Schede storico-bibliografiche