Tommaso Campanella, De sensu rerum, p. 123

Precedente Successiva

minusve lucis. Ipsasque res inferiores innumeras, dum radios quorsumlibet
effundunt videre, quia radij afficiuntur; audire vero quia
motus mutuo communicant. Iam ostensum est oculum non videre
nec aurem audire exemplo dormientium ac defunctorum: sed tenuem
spiritum in oculo videre, et in aure audire, ergo tenuissimae stellae
sunt ex toto visus, auditusque, sensusque omnis exquisitus. Nec
puto ipsis oblivionem et errorem accidere. Non enim exhalant partes
aliis succedentibus, nec perturbantur externis passionibus nisi patiantur
ab invicem quae nostra Tellus ab illis, ac solis intelligentiis
detur serena scientia.
~ Quapropter et mundi originem forte norunt, aut dubitant; nasus
enim nescit quod tota anima scit. Cum ergo stellae sint partes, minime
videntur scire quidquid tota mundi anima scit, aut mundus totus:
sed quidquid evenit eis, ex quo natae sunt. Animaeque beatae si habitant
sic vivas lucidasque mansiones, res naturales vident omnes, divinasque
ideas. Habent quoque lumen gloriosius iuxta Theol. quo elevantur
ad visionem supernaturalem beatificam et veluti apud nos luces plurimae
sese mutuo tangunt, intersecant, decussant, sentiuntque, ita in coelo
luces distinguuntur, uniuntur et sentiunt. Animae quoque similes
illis itidem propriae lucis ordinatione et directione consentiscunt. At
portionibus coeli inferioribus non tantus tamque felix, securusque inest
sensus. Nec illi dubium esse debet, quin Deus sui manifestationes
gloriosas plurimum faciat in coelo. At nos videre eas, resque divinas
non possumus propterea quod (ut inquit San. Clemens ) vapores perpetuo
aërem occupantes, perpetuoque vel invisibiles sursum exhalantes,
ac pugna quae inter coelum terramque fit, impediunt visum
nobis, in medio pugnae manentibus, ut in fumo Bombardarum. At
cum purgabitur igne mundus, omnia conspicientur. Praeterea corpus
nostrum opacum est, solosque oculos transparentes habet, quibus inest
cornea tunica dura, et uvea, et aqueus humor, et crystallinus, qui
accipiunt lucem crasso modo ac alteratam, idcirco res spirituales videre
non datur. Praetervolant in conspectu nostro venti, et aër, et nihil
eos videmus, multo minus videmus Angelos, ac Daemones, quorum
plenus est mundus. At egressa anima ex hoc antro opaco (huius
instar Plato nostrum corpus et statum depingit) videbit aërem, ventum,
Angelos, omniaque tenuissima Entia, non existentibus panniculis
humoribusque oculorum, qui impediant. Plus autem videbit, quae
purior extiterit, sicut Brigidae et Catharinae visiones, dum purgantur,
et a Deo impedimenta tolluntur, et roborantur, ostendunt; spiritusque
noster aëreus fiet aër, et coelum. Et coelum quidem fit, dum exhalat
continuo nec ad nos revertitur amplius, quoniam perplacet libertas
magis, fitque unum cum aëre. At mens immortalis non remanet in
aëre, sed usque ad stellas, vel supra transfertur, nisi corporis labe maculata

Precedente Successiva

Schede storico-bibliografiche