Tommaso Campanella, De sensu rerum, p. 125

Precedente Successiva

et sursum volare, victoriosus in mole devicta, attenuatoque praeda;
quod et nos imitamur, bella vincendo, regnum dilatando, et famam,
cum non possit anima denso corpore repugnanteque clausa in
domitas dilatari regiones. Quando ignis interclusus est in nube, aut in
cavernis terrae, quoniam natura mobilis est, rarusque, et quies ac densitas
sunt illi exitium, sicut raritas motusque sunt terrae exitium, ipse impetu
facto sese amplificat, disrumpit, conquatit omnia, que suae necis
causa esse possunt; prosternit solo aedificia ingentissima et montes,
nubes quoque frangit, dissipatque impedientes. Id imitatur animal
ferox loco interclusum inimico. Nec quisquam putet ipsum propterea
carere sensu quod fulgor, seu naturalis, seu artificialis in aquas
interdum immergitur, extinguiturque. Hoc enim contingit illi ab
impetu facto, ut ex angustiis exiliat, nec seipsum frenare potest ab impetu,
et corpulentia, quam secum vectat calor, nec tempus habet
consulendi sibi impetuosa furia delatus. Sic et animal vim effugiendo
inimicam, si praecipitium obviam fiat, in illud incidit cursu effrenato,
occiditurque. Revera miseri nos, qui cum tam languido sensu
praediti simus, velocem validamque virtutem insensatam existimamus.
Nec animadvertimus omnem sensum necessario derivari
ab eodem principio, a quo habemus et motum. Si autem ignis virtute
movemur, coquimus, nutrimur, crescimus, necesse est et eius
virtute nos sentire, cum et sensitiva magis sint animalia calida magis,
frigidiora vero stupidiora. Itidem si nos videmus, propterea
quod lux rebus visibilibus affecta, afficit deinde spiritum nostrum,
longe magis ipsa videat, quae primo afficitur, mutaturque, oportet.
Econtra conspicitur tellus sursum tenebras frigusque effundere, quo
licet modico valet aërem occupare, vapores, et aquas, gelare,
et deorsum trahere, ac densare in crystallum, inque res terrae
similiores. Saepeque frigus calida inter Entia multiplicari, uniri,
roborari, ut calorem oppugnet, sicut Caesariani milites in Belgio
figuram circularem, undique hostibus circumsepti, adsumpserunt:
et iterum in Africa contra hostes. Sic nix induratur, et grandines,
colligente se frigore ab aere in vaporem crassiorem. Atque luce insiliente
in terram ac se duplicante resiliendo frigus metuens redire
deorsum in medio aëre colligitur, et roboratur, ubi sane reflexio
desinit. Idcirco frigidior est eo in tempore aër superior quam infimus.
Pollet frigus vi sua amplificativa, ergo et sentit inimicum calorem
oppugnatque. Absque enim sensu inimicitiam non sentiret,
neque dolorem, ac sineret se extingui; quia eadem voluptas in non
esse, ac esse foret, vel utrique nulla, cum neque esse, neque non esse
sentiat, neque vitam neque mortem. Falso existimant Peripatetici
tenebras esse privationem lucis, et non Ens prorsus; privatio enim
nihil est, at nos videmus per lucem oppositam esse tenebras; et Deus

Precedente Successiva

Schede storico-bibliografiche