Tommaso Campanella, De sensu rerum, p. 126

Precedente Successiva

in Isaia dicit, se creasse lucem et tenebras. At nihilum non creatur,
idem enim esset terminus a quo et ad quem. Ergo tenebra est lucis
opposita res, faciesque frigoris, sicut lux facies est caloris. Hoc dico de
tenebra activa, non de passiva, quae est vultus materiei: qua frigus
gaudet magis, quoniam similius illi est, quam calor. Ideoque faciem
ei persimilem obtinuit. Sursum attollitur umbra, ac multiplicatur,
ubi lux debilis est, et ei commiscetur, unde secundi suboriuntur colores.
Et quod mirabile est, animadverti, quod quando nos de luce
ad umbram procedimus, illa umbra, quae ex nostro defluit corpore,
cum propinquissime accedit ad alteram umbram, sponte porrigitur
in Pyramidem, ut cito uniatur alteri amicae umbrae, sicut deorsum cadentes
res in fine motum concitant; aut os, cum est animal prope escam,
extendit. Quas ob res et facies frigoris et materiei, omniumque
rerum sentientes apparent; Praeterea si alterum contrariorum sentit,
alterum sentiat est opus, quo possit repugnare ac scire, quo subveniendum
est, fugiendumque. Si ergo coelum sentit, terra quoque sentit.
Philolaus autem, ac Copernicus , qui ipsam donant motu, magno
quoque sensu donant. Pythagoras vero animal corpulentum terram
esse putat, cuius pili, ac crines sunt plantae, et arbores: ossa lapides;
Animalia in ea sunt, sicut pediculi in capite nostro, et in centro calidam
esse vult, sicut cor in nobis, et aquas esse velut lac Terrae, ait Seneca :
Basil. vero, sanguine. Quod et Ovidius sentire videtur, sed hoc
alibi disputabitur. Nunc sufficit vidisse in ea sensum esse. Nec frigus
sensu carere putandum est, propterea quod gelata manus, aliaque
membra parum vel nihil sentiunt: noster enim sensus a calore nativo
est, frigus autem calori inimicum est ipsumque opprimit, eiusque
operationes tollit, aut ligat, ita ut nos sentire ne queamus sensu frigoris,
quoniam extraneus est; nec nostro, quia sopitus est. Non enim
homo potest ligatus operari manibus ligantis eum. At quidem bene
sentit frigus, cum tantopere cupiat, studeatque inimicum opprimere,
et sensus et operationes eius destruere. Sol igitur pater, tellusque mater
rerum, sensitivi sunt, atque ab ipsis animalia habent sensum, motum,
et omnia. Distincta sunt in sexum maris et foeminae, ut ille solem,
ista terram repraesentent, ac mundi partes totum referant. Itaque rem
omnem coelestem, ac terrestrem sensitivam esse compertum est.

Precedente Successiva

Schede storico-bibliografiche