Tommaso Campanella, De sensu rerum, p. 129
alterius spiritus patitur, velit aut nolit. Sicut pisces aquae, ita
animalia
aëri alligata sunt, a quo separata, ut si nares et os occludantur,
spiritus
suffocatur in aquam, aut evanescit in aërem. Ergo immanet aër
sicut
anima communis, quae omnibus praesto est, et qua omnes
communicant
invicem, ut Plinius animadvertit.
~
Quapropter multi sagaces spiritus ardentes subito ex aëre persentiscunt,
quod
cogitat alter homo; Cogitatio enim est motus spiritus;
hic autem motus modicum et
exiliter communicatur aëri; motus autem
modicus exilisque afficit melancholicos
exiles. Unde multa divinant
in aspectu, et sermone, et nesciunt qua ratione. Dum
quis mollia
verba loquitur, leviter et blande ferit aërem, qui motus blandus
communicatur
alteri, ac mitigatio simul. Si loquitur aspere et fortiter, licet
iniuriosa
non proferat verba indignationem excitat in alio, quoniam
spiritus
movetur ab aëre, motibus ipsum concutientibus, et lacerantibus:
ergo
aër non modo motum recipit se affectum, alioquin non communicaret.
~ Placent asperi
soni in bello, et sermones vehementes, quoniam concitant
ipsum ad iram contra
hostes, roborantque: verba gravia, beneque
composita in templo, quae ad pietatem
excitant. Titillantia et
et [Sic] variis puncteris blandulis pungentia,
in re amatoria; quoniam ad
oblectamentum movent; et sicuti movetur aër spiritus
movetur.
Porro si voces inter homines ad significandum institutae non
essent,
singuli sentiremus alios iuxta modum affectionis impressae in aëre.
Sicuti
quis ridet, plorat, canit, quanquam sit alterius idiomatis
ignoti,
intelligimus affectum eius.
~ Credo Dei arte esse Apostolos loquutos, ex
affectibus naturalibus,
et vocibus primis, quae omnium auribus persimiles proprio
Idiomati
apparebant, quoniam percipiebant affectus verborum illorum
spiritu
sancto ignotos priusquam figurationes et circulationes aëris
distinguerentur
in patientis sensu; Eaque ratione omnes audiebant,
intelligebantque
affectu praeveniente sermonem: Praeterea videre licet
quando
aër serenus est, purusque, nos esse naturaliter hilares iucundosque;
quando turbatur
obscuraturque, moestos ac melancholicos;
quando fervet nimis, iracundos et
fastidiosos; quando friget collectos,
sequestratosque; quando crassescit,
somnolentos, stupidosque:
Quando tenue fit, acutos, celeres, subtilesque. Quando
ventis agitatur,
colligimur, et consilia inimus, ad penetralia; quando quiescit,
ad
fenestras; et ludos aggredimur. Quapropter palam est, simul cum eo
nos pati
affectus omnes: Idcirco Homerus canit,
talis est animus hominum,
qualem quotidie summus fert Iupiter
altus
coelum: Ita et Virgilius :
At pater omnipotens foecundis imbribus aether.
Coniugis in
gremium late descendit, et omnes Magnus alit magno
commistos corpore foetus
Iupiter humidus Austris Densat,