Tommaso Campanella, De sensu rerum, p. 13
estque simul potestas, et sapientia et amor rebus inditus natura
ipsa.
Absque enim potentia aut sapientia aut amore, est, vivitque
nihil, nihilque
operatur. Quapropter adscribere Angelis operationes
rerum naturales errore non
vacat. [vacat,] Ideoque credo S.August.
operationes tantum supernaturales et extraordinarias intelligere.
Nam
alibi Angelos non operari operationes naturarum, sed movere
ad operas et ad formas,
agricolarum et medicorum ritu, qui naturas
applicant: naturae. a. [naturae autem] per se operantur. Palam enim ritu ordinario
Mare a Sole et Luna
intumescit, agitaturque, ventique moventur,
ut locum spatiosum suae vitae aptum
nanciscantur, quibus
angustia mors est. Aquas non absque sensu fieri libri sequentes
indicabunt.
Animalia vero a natura formari necesse est, remque omnem
a sua forma
activa, juxa [juxta] praeceptum Dei. Igitur dicere lapides
deorsum ferri ab Angelo, et non a
seipsis, ignemque fugere
terram inimicam, quoniam ab Angelo trahitur ad fugam,
fictitia
assertio est, indignaque Deo , tanquam non largitus
fuerit omnem
necessarium vigorem actibus cunctis. Est quoque Angelos
vilifacere,
dum deputantur ad faciendos naturales actus omnium
rerum vilissimarum, quibus loco
formae deserviunt. Homines
quoque abiicere, et animalia, quibus formae viliores
adessent,
quam luto, et paleae, quibus forma est Angelus. Item Angelus
non est
sicut Deus rebus intrinsecus, qui absque violentia omnem
movet naturam, cum ab eo,
in eo, et per eum sint; sed extrinsecus
est; ergo sensus omnis esset violentus. At
si respondeas, ignem
et tellurem obedire Angelis, opus est quoque asseras, quod
eorum
praeceptum sentiant, cum non trahant Angeli manibus, et
instrumentis
corporeis, nec res virtutem obedientialem habeant, nisi
ad Deum.
Qui etiam solus miracula in eis facit, quoniam solus
ipsas creavit: Si autem
sentiunt, ergo non indigent Angelis ut
moveantur ad operationes naturales. At modo
Angeli erunt custodes
singularum specierum, et nostrorum individuorum, sicut
Divus
Hieronymus docet, ac ego expertus sum, quod
nunquam intellexeram.
Concludamus ergo cuilibet inesse rei tantum
sensum,
quantus singularum conservationi est opus: Itaque aliis plus,
aliis
minus, nisi posteriores opinantes nos superent.