Tommaso Campanella, De sensu rerum, p. 132

Precedente Successiva

olfacit Angelos, Deum aliamque vitam post mortem. Profecto si natura
dedit animalibus sensum necessarium ipsorum conservationi, sagaciorem
in quibusdam quam in aliis, prout quibusdam sic opus est
magis, aliis vero magis alter prodest: Necessario fatendum est, sagacitatem
studiumque sciendi, quae fiunt in coelo, atque cognoscendi
Angelos, et Deum, et vitam immortalem, non fuisse frustra et superfluo
hominibus datum, sed necessario et finis gratia sibi convenientis;
Veluti necessarius est aquilae visus acutus, ut ex praealtis locis, ubi nidificat,
a longe serpentes et cadavera, aliasque escas conspiciat; Et canibus
sagacitas odoratus; Et Alcyonibus praenotio tempestatum marinarum,
ut dictum est. Si ergo prophetia tantummodo corporearum
rerum data est animalibus; Homini vero incorporearum et aeternarum,
procul dubio Deus communicat cum hominibus, infundit se
in animas eorum et facit Prophetas; sicut aer infunditur brutis, aut
etiam nobis. Ipsa tamen, res divinas percipere non valent, quoniam
ipsorum spiritui non est indita mens divina, sicut nostro. Nec indigent
Divinam Entitatem sentire, cum minime conveniat ipsis.
Caput IX.
Aerem affici rebus praesentibus futurisque, atque
nobis communicare.


~ Veruntamen et dormiens homo cognitionem rerum ab aëre
in spiritu captat mirificam, quam vigilando non sentit:
quoniam mens spiritusque motionibus validioribus rerum,
quas tractant, vident, audiuntque, incumbunt. At in
somno spiritus totus in capite manet, nec nisi se reficere cogitat et
quiescere a passionibus, quas vigilando sensit, ideoque imminutus est.
Quapropter quicunque effectus in aëre fiunt, ei communicantur, qui
cum alio non intendat, afficitur facile, sentitque. Hinc est, quod in
somnis multas videmus res, quae nequeunt ab humoribus et vaporibus
et affectibus internis in nobis moveri. Etenim ut in opusculo de
insomniis declaravimus suboriuntur insomnia aut ab affectibus causisque
intrinsecis; aut ex motionibus vigiliae tempore illatis, relictisque
in spiritu, aut a Deo, aut ab intelligentiis, sed et plurima sunt quae aëri
tribuenda videntur. Veluti si hoc vesperi venerit amicus absens in civitatem,
de quo nil diu somniaveram, nec cogitaram, somniem de illo,
ac cras mane videam illum ante ianuam. Et sic nato instantem mortem
per gladium mater somniat; et cum quid inaspectatum negotium

Precedente Successiva

Schede storico-bibliografiche