Tommaso Campanella, De sensu rerum, p. 136

Precedente Successiva

patet in citta [cista] [Sic] laborantibus. Atque hi saepe daemone vexantur. Ut enim
docte scripsit Origenes , atrabilis sedes est malignorum spirituum, et
daemoniorum; qui videns spiritum corporeum tetro vapore infectum
mentemque horrore stupefactam non posse recte operari in eo, ipse
qui impurus est sordidusque oblectatur huiusmodi fuliginibus et ingreditur
corpus, utiturque illis ad inferendum horrorem animae frenandumque;
atque ipse interim aliena gaudet sede. Quam ob rem
nemo Philosophus miretur, quod medicina purgativa lienis, quae sedes
est atrae bilis, et mundificativa sanguinis sanantur interdum affecti
daemone. Unde impia suborta est opinio daemones nullos existere,
sed solo humore atrabilioso fieri eiusmodi exorbitantias in infecto
spiritu. Namque abscedente humore tetro, qui illo utebatur, discedit;
sic etiam moritur homo abscedente spiritu, ac proinde mens, quae illo
utebatur ad regendum corpus immanere amplius non potest, eo
quod principale instrumentum ipsius desit. Econtra affirmandum videtur,
spiritus lucidos purosque saepe sedem esse Angelorum, qui in
animo operantur, et docent et illuminant et perficiunt: Contra ac daemones
faciunt. Et quidem humanus spiritus lucidus, tenuis, mobilis,
mensque in eo, sicut lux in aere residet: idcirco teter humor nativo
lumini inimicus metum incutit, et fuligines interrumpunt motiones
spiritus, et discursum interturbant; Consimiliter afficiunt acres humores.
Unde imaginantur sese esse lupos, et ullulant, amittuntque
imaginationes vera ordinarias, ac vident motionibus interruptis et
mistis, accipiuntque signum pro signo, et rem pro re altera.
~ Quando vero melancholici bene sensati sunt, fit, quoniam sanguis
bene concoctus est, fuliginesque foras transpirant per rimulas interfibrales,
atraque bilis copiosa in lienem sequestratur ne noceat, ipsaque
indicium est caloris robusti, quippe qui comburit, nigrefacitque
sanguinem. Ergo producit spiritus tenues ac passibiles valde; Veluti
lignum quod comburitur in principio fumum emittit crassum, tetrumque,
deinde fumum mediocrem, purioremque, in fine vero summum,
tenuissimum, invisibilemque ex actione caloris valida: atque
remanent carbones atri, sic remanet atra bilis in calidioribus temperatura,
ipsaque signum est sagacium spirituum, sed non causa: Causa
enim est tenuitas ac passibilitas spirituum. Idcirco melancholici
solitudinem appetunt, quoniam quacunque motione offenditur tenuis
spiritus. Ideo recedunt a consortio et cogitant multa, quoniam
motus multi fiunt et excitantur in tenuitate. Igitur melancholicus
praevidet in somnis plusquam caeteri, eo quod aptior est spiritus tenuior
ad recipiendos exiles insensibiles motiones aëris, quam crassi
spiritus sicuti facilius suscipit motum aer, quam aqua, et motus languidiores
in tenuioribus imprimuntur magis. Sic intuentes hominem intente,
eius cogitationem intelligunt divinantque suscipiendo exiguum

Precedente Successiva

Schede storico-bibliografiche