Tommaso Campanella, De sensu rerum, p. 137

Precedente Successiva

motum, quem cogitantis spiritus communicat aëri, promptique
sunt ad scientiam omnem, nisi fuligo impediat. At quoniam
ipsorum tenuis spiritus exhalat facile et repente, memoriam exilem
habent, nisi vasa sint grandia, apta multum spiritum continere, fontesque
ampli, aptique plurimum reficere: Quapropter si caput habeant
grande et cerebrum multum frigidiusculum eos continere
aptum, et retiforme sanguineum, fontesque cordis spatiosos, memoria
pollent magna, discursu, ac sagacitate. Sed Petrus P. noster
parvi est capitis et ferventissimi coloris, et sagaciter praevidet omnia,
praesertim quibus operam dat; ast minus recordatur, quoniam spiritus
exhalat nec communicat praevisiones spiritui succedenti: Fuliginibus
abundat eius discursum interrumpentibus, et fastidium in discendo
afferentibus: moestus est valde cum solitarius est. Quod apparet
quando est iciunus, quoniam spiritus pugnat contra fuligines ex
sanguine in fine digestionis ambusto exhalantes; Quando vero hilaris
est, nimia hilaritate perfunditur, ut in scurrilitatem et facetias
transcurrat: quoniam gaudet spiritus a pugna contra fulgines non
infestari, aut feriari; et qui tenuis est valde, dilatatur in laetitias, diffunditurque
adeo ut frenari non possit. Multosque ita atrabiliosos
vidi deditos scurrilitati parasiticae, dum quaeritat spiritus requiem et
laetitiam de foris, ut vacet, et quiescat ab interna pugna. At Petrus
eius est sagacitatis, ut extemplo percipiat quicquid alter cogitat, et
quando amicis parantur insidiae ab aliis, ipse subito molimen percipit,
et amicorum mala, sicut venaticus canis odoratur et praevidet.
Semel cum simul essemus, ivit ad hauriendam aquam frigidiusculum
de fonte procul a nobis 150. passibus pro communi amico. Qui noluit
paulum morantem expectare: sed dixit mihi recedens, saluta
meo nomine Petrum Presteram , nequeo enim expectare. Tunc reversus
Petrus dixit ad me: Recessitne? Ergo audivi vocem, quando
hauriebam de fonte aquam cogitabundus. Dic Petro vale; quoniam
expectare nequeo. Multaque huiusmodi sagacitatis exempla in eo
vidi sub aëre tranquillo. Consonat exemplum Saiae, et mulieris c. 9.
narrata.
~ Quapropter vere extat sensus in aëre, et communicatio communis.
Et quae historiae narrant de bello pharsalico percepto apud Abanum
a quodam atrabilioso, et voces quas Brutus audiebat, aliaque huiusmodi
non sunt fabulae. Ast ego cum mali quidpiam mihi imminet, inter
somnum et vigiliam audire soleo vocem clare loquentem mihi;
Campanella , Campanella ; et interdum alia verba addentem, et ego
attendo, nec intelligo quis sit. At profecto si Angelus non est, aut
daemon, sicut Socrati assistebat, necesse est aërem sic vociferari turbatum
mea passione futura, aut affectum a praeparante mihi malum,
aut ex simili similem alteram imaginantem. At quomodo format

Precedente Successiva

Schede storico-bibliografiche