Tommaso Campanella, De sensu rerum, p. 139
exteriores partes rigentes demortuas, ita ut in quibusdam,
si
tangantur duriter, frangantur ut vitrum. Hoc naturaliter fieri nequit
praesertim
tanto tempore, quanto hi Deo chari in sublimi sustinentur.
Aliorum qui de regnorum
mutationibus et distantissimis prophetant
rebus, prophetiam esse naturalem tam falso
astruunt Peripatetici ,
quam falso bestias alii putarunt
esse immortales aeque ac
homo, propterea quod portant canes carnem in domum, sicut
illos
iubemus; et bruta quaedam esse Deos, a quibus aliquod
beneficium
acceperimus. Oportet ergo omnia prorsus metiri, ac deinde
decernere.
Verum est quidem, Prophetas loqui per signa, et per imagines,
ac
omnes fere praevidere per imagines opificiorum suorum quoniam
prophetia incepit in
spiritu imaginante ad mentes teminanda [terminanda].
Nam Amos videt uncinos, vaccas, plaustrum
onustum foeno stridens,
trullam caementarii, quoniam ipse rusticus erat. Isaias vero
templum, ignem, animalia mobilia, fumum gloriae,
quoniam nobilis
erat genere. Daniel autem Aulicus Regis,
statuam diversorum
metallorum, animalia superba, praelia ventorum, etc. et quilibet
praevidet
sicuti ipsi naturale est sentire. Unus D. Ioannes non loquitur
de piscatione, sed de equis, angelis
canentibus, de phialis plagarum
plenis, de meretrice magna, de Agno, de Filio
hominis tot significatibus
vestitum: ex quo colligimus Deum saepe uti motionibus
naturalibus
in spiritu corporeo impressis, in quo residet mens, eique
revelat
res per easdem motiones, a Deo ordinatas alio pacto ad significandum,
in
alia positione et ordine, et modulo. Secundum quod
ipsa videre solet, et haec est
visio imaginaria de qua loquitur S. Hieronymus
et S. Thomas ; Idcirco sapienter Temperantiam Doctores
requirunt in
propheta quamvis Deus sine dispositione aliquando statim
prophetias inspirat. nam
sicuti affectus est spiritus, ita est aptus
videre; proptereaque Comedones et ebrii
prophetae non fiunt,
quoniam spiritus ipsorum crassus est ex fumis, ineptus ad
suscipiendas
impressiones superiores, et ad mutationem ordinis
propriorum
motuum. Sobrii autem ex ieiunio tenuitatem spiritus sibi
comparant,
ut Helias et Daniel ,
qui menti superiori subservit commodius,
atque simulachra in ipso figuranti vel
sopitas motiones suscitanti,
ordinantique. Nec homo perversus turbatus passionibus
prophetiam
divinam suscipere potest, motiones enim ipsius ineptae sunt
ut
componantur, nisi per vim Deus quod non solet, sicuti in Asina
Balaam ,
componat. Sic Elisaeus dum spiritus eius
turbatus esset incomptusque,
influentiam divinam suscipere non poterat: Ac cytharae
sono
sedavit eum, purgavit fuligines, aliosque vapores, ac probe
ventilatum,
reddidit obedientem animae, ipso involutae: ac Deus in illa
fatalem
ordinationem significavit. Hic cavere potes ab Aristotele
falso dogmate in problem. Sect. 30. Quibus multa inest, et calida atra
bilis perciti
spiritu sunt ad omnem motum prompti, et sic fiunt Sybillae et