Tommaso Campanella, De sensu rerum, p. 140
Bacchae, quae divino inspiraculo afflari videntur, quod tamen non
sic
est, sed naturali accidit intemperie. Similia dicit Galen. loquens de
morb. non vulg. Sybillae enim de rebus prophetarunt ad quas non
pertingit tenuitas spiritus
pacto ullo; praesertim quae Messiam praedixit
Dominum orbis, quam
Cicero citat, ac falsam esse cupit, ne Respubl.
Romana in illius dominium
caderet: nec putat esse veram prophetiam,
propterea quod primae singulorum versuum
literae copulatae
nominant quendam Redemptorem per crucem. Hoc autem
sibi
impossibile videtur, quoniam prophetae post furorem nesciunt
quid dixerint,
nec in ipso furore possunt componere versus, tam accurate
conditos, sed alicuius
industria (ait) astute concinnati sunt. Ex
quo colligere licet prophetiam
melancholicorum et Pythonissarum
in furore fieri, ac memoria non retineri, quoniam
spiritus incalescens
attenuatus exhalat successoribus spiritibus non communicando
passiones.
At prophetae divini bene norunt quidquid prophetarunt, quoniam
in
mente immortali fiunt, non autem spiritu corporeo, ac divina
quadam arte ordinantur
et excellentia. Unde Diabolus in energumenis
conatur pangere versus, virtutemque
primam aemulari, sed
sitatibus [sic] erroribusque replet, sicut tot in
historiis legimus, et ipsemet
expertus sum in quodam a daemone ludificato. Quae Ptolomaeus dicit prophetiam
ex Iove, Venere ac Mercurio
daemonoplexia effecta a luna et
Mercurio; afflictis de die a Marte, et de nocte a
Saturno; In multis inveni
vera esse. Et D.Thom. contestatur 3. cont.Gen. quod Mercurius in
domo Saturni bene dispositus dat intelligentiam rerum
medullitus. Non
tamen credo stellas aliud facere, quam inclinantes dispositiones
inducere.
Nam Iupiter et Venus benefici, Mercurium spirituum Dominum
ob
sympathiam bene afficiendo, imprimunt in conceptione spiritus
nobiles in nobis
lucidos aptos ad divinam influentiam, et visiones
Angelicas, ut dicebat Origen. Mars vero et Saturnus affligendo
Lunam, Mercuriumque sensibus ac discursivae
praesidentibus symbolo,
et influentia naturali, ut in Metaph. declaravimus, producunt
spiritus acres, tetros, fuliginosos et pravam
temperiem, quapropter
plebicula et foemellae pravis nutricib. aut ex menstruo
sanguine, vel
ex retentis excrementis praesertim in utero perversos vapores
concipientes,
pertubantur, fiuntque apti ad daemonis illusiones. Remedium
dat
Hippocrates virginibus coniungi viro, ut uterus
generationi
avidus et pravorum ideo vaporum causa, expurgetur. Senib.
vero
purgationes provocare, et pingues brodios exhibere; unde spiritus
lucidos
producant, atque vina generosa, subdulcia ac firma. At absque
religione non
expellitur malum, si daemon in dominatu confirmatus
fuerit, ut sequens libellus
manifestabit. Sunt tamen quidam qui passione
tantum naturali afficiuntur eiusmodi
maniae, sicut Socrates ,
Callimachus
, Scotus , Hercules , et Mahomethus ; cui tamen daemonem
perpetuo astitisse ex eius
furiosis mendacibus fabulosis, repentinisque