Tommaso Campanella, De sensu rerum, p. 142
apparet) testes sunt nativi ipsorum caloris, quamvis a
frigore
extraneo perpetuo occupati sint, ita quod nequeant nobis
calorem
manifestare praesertim calidioribus; nam et oleum et vinum
percalida,
frigida tamen apparet, ex frigore externo et comparatione
nostri. At
motus quo gaudent, et quo privati putrescunt, ostendit non
modo eos calidos, quippe
cum calor motu servetur, sed simul etiam
sentientes. Flumina omnia currunt ad mare
tanquam ad simile, principiumque
a quo servantur. Ipsumque mare perpetuo gyro ab
ortu
ad occasum movetur. (Unde naves breviori tempore ab Hispali in
Peru, quam a
Peru in Hispalim navigant) ac motu gaudet sua diffusione
sicut aër, sed non
tantopere, quoniam non tantundem caloris
habet, nec tenuitatem tantam, qua possit
ita expandi; Nec ergo sensum
tantundem, sed minorem et paulo obtusiorem. Sequitur
mare
Solis motum ac Lunae non ea ratione prorsus, qua ferrum magnetem,
sed quia
tumescit et rarefit ab eis. Tenuitas vero ingenerata compressionis
inimica est,
idcirco elevatur, ubi calor adest, et deprimitur ubi
abest. At sigulis sex horis in
totum elevatur ac deprimitur ubique:
nam sub quadrante, ubi sol imminet, tumescit,
ideoque aquae elevatae
currunt in oppositam partem hinc et inde, et in ea elevantur
propter
obviantem concursum, sicut in fervente olla palam fit, ubi pars
igni
exposita tumescit, ac simul opposita, id est ad ansas ollae; sed in
lateribus
depirmuntur, quia nec ignis, nec oncursus ibi eas attollit. Sic
in
gyrum pergens Sol efficit, sicut flamma ollam successive circumdans,
ubi ipse
est, et in opposito tumescere, in lateribus vero decrescere,
ita ut quatuor vicibus
in 24. horis aquae totius ambitus Oceani
terram cingentis crescant ac decrescant,
sed telluris situs hoc motus
variat: Alibi vero Luna, alibi dispositio aquarum. Nam
per tenuiores
nequeunt in hyeme navigare, sicut Indum mare: per
crassiores
nequeunt in aestate, sicut in Persia; nam Sol hybernos vapores
generat
in tenuibus, nec potest educere, ergo mare interturbant: aestivus
vero
incrassis; In aequalibus autem matutinus vespertinusque Sol
tumores facit, eo quod
obliquus est, ideoque impotens ingenitos
educere vapores, quos tamen cum meridianus
est, educit, aethesiasque
auras constituit in aestate validus, perpendicularisque.
Atque pacatum
mare videntur eo quod a vaporibus exitum nactis non agitatur
sicut
mane et vesperi; licet in Parthenopaeo oppositum verius sit ex
maris crassedine
pingui. Omnes autem huiusmodi motus fiunt ex maiori,
minorique sensu tenuitatis
maioris, minorisque. At in omnibus
maribus et fluviis generantur pisces, vermes et
plantae, quorum nullum
absque sensu et calore animari posse credibile est; quin
mare
suscipit figuras coeli et terrae, sicut aër, quando praedicit eventus, et
sic
piscibus inest praevisio tempestatum, aestus et gelu et belli inter se
invicem,
et mutatio regionum et sedium, sicut terrestria animalia consueverunt.